Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 13 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XI. De timore. <<<     >>> CAPUT XIV. De iustitia. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0631D) CAPUT XIII. De virginitate.

(0632A)

CHRISTUS.

Filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias: Illi vero qui digni habentur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt, neque ducunt uxores, neque enim ultra mori poterunt: aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis (Luc. XX).

PAULUS

Virgo quae innupta est cogitat quae Domini sunt, quomodo placeat Deo (I Cor. VII) .

Qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit; et qui non iungit, melius facit (Ibid.) .

AUGUSTINUS.

Nihil prodest virginitas corporis ubi operatur corruptio mentis.

Sicut enim occisus inimicus tibi non facit iniuriam, sic mortificata caro non turbabit animam tuam. (0632B)

Tales enim decet Domino habere ministros, qui nullo carnis contagio corrumpantur, sed potius continentia castitatis splendeant.

HIERONYMUS.

Multum distat inter puritatem virginalis animae nulla contagione pollutae, et sordes eius quae multorum libidini subiacuit.

Centenarius numerus perfectus est, qui pro virginitatis corona virginibus deputatur.

Sexagenarius, secundus gradus pro continentia viduarum.

Tricenarius, tertius locus nuptiarum foedera ipsa dictorum coniunctione testatur: ac si viduae amisso gradu primo per tertium perveniunt ad secundum. (0632C)

Tenera res in feminis fama pudicitiae est, et quasi flos pulcherrimus, cito ad levem auram marcescit.

Aurae levi quae fluctu corrumpitur, maxime viri aetas consentit, si maritalis deest auctoritas.

Stude non solum oculos tuos castos servare, sed et linguam.

Nihil prodest carnem habere virginem, si mente quis nupserit.

ISIDORUS.

Quidam in iuventute luxuriose viventes, et in senectute continentes fieri delectantur; et tunc eligunt castitati servire, quando eos libido servos habere contempsit.

Tales non habebunt praemium, qui non habuerunt laboris certamina. (0632D) Eos enim spectat gloria, in quibus fuerunt laboriosa certamina.

Qui corpus suum continentiae dedicant, cum feminis habitare non praesumant.

Geminum est bonum virginitatis: quia in hoc saeculo sollicitudinem saeculi amittit, et in futuro aeternum castitatis praemium recipit.

Qui casti perseverant et virgines, angelis Dei efficiuntur aequales.

Castitas fructus suavitatis est

Castitas securitas mentis, sanitas corporis.

Virginitas si labitur, nullatenus reparatur.

Quamvis poenitudo veniae fructus recipiat, incorruptionem tamen nullatenus recipit pristinam.

Virgo carne, non mente, nullum praemium habet in remissione. (0633A)

Continentia hominis Deo proximum facit: ubi ista manserit, ibi et Deus manet. Mors enim per oculos capitur.

Castitas hominem ad coelos coniungit.

Castitas hominem ad coelos pertrahit.

CAESARIUS.

Nihil prodest virginitatem et integritatem corporis custodire, si coelorum concupiscentias nolunt curare.

Longa castitas post peccatum, imitatrix est virginitatis.

Non enim carnis integritas servatur, ubi animus superbiae tumore corrumpitur.

Virginitas in corpore nihil proderit, si charitas aut humilitas a corde discesserit. (0633B) Melior est humilis coniugalitas, quam superba virginitas.


405w 2.6687748432159 s