Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 14 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XIII. De virginitate. <<<     >>> CAPUT XV. De invidia. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0633B) CAPUT XIV. De iustitia.

(0633C)

CHRISTUS.

Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis (Matth. VI) .

Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent (Luc. V).

Non enim veni vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam (Ibid.) .

Sicut per unius delictum in omnes homines mors pertransiit, ita per unius iustitiam in omnes homines iustificatio vitae (Rom. V) .

Ut sicut regnavit peccatum in mortem, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam (Ibid.) .

IACOBUS.

Fructus autem iustitiae in pace seminatur, facientibus pacem (Iacob. III) .

SALOMON.

Non affligit Dominus fame animam iusti, et insidias impiorum subvertit (Prov. X) .

Memoria iusti cum laudibus, et nomen impiorum putrescit (Prov. X) .

Opus iusti ad vitam, et fructus impii ad peccatum. (Ibid.)

Argentum electum lingua iusti, cor impiorum pro nihilo (Ibid.) .

Quod timet impius, veniet super eum, desiderium suum iustis dabitur (Ibid.) .

Lingua iusti considerat placida, et os impiorum perversa.

Iustus de angustia liberatus est, et traditur impius pro eo (Prov. II) .

Semen iustorum salvabitur, desiderium iustorum omne bonum est (Prov. XII) .

Verte impios, et non erunt, domus autem iustorum permanebunt

Domus iniustorum delebitur, tabernacula vero iustorum germinabunt (Prov. XIV) .

Noli esse iustus multum (Eccles. VII) .

Domus autem iusti plurima fortitudo, in fructibus impii conturbatio (Prov. XV) .

Abominatio est Domino via impii: qui sequitur iustitiam, diligitur ab eo. (0634A)

Sunt iusti sapientes, et opera eorum in manu Dei, et tamen nescit homo utrum amore aut odio dignus sit, sed omnia in futuro reservantur incerta (Eccles. IX) .

Sunt iusti quibus mala proveniunt, quasi opera impiorum egerint (Eccles. VIII) . Et sunt impii, qui ita securi sunt, quasi iustorum facta habeant (Ibid.) .

Fugit impius nemine persequente (Prov. XXVIII) .

Iustus autem quasi leo confidens, absque errore erit. (Ibid.)

IESUS SIRACH.

In iustitia agonizare pro anima tua, usque ad mortem (Eccles. IV) .

Certa pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos (Ibid.) .

Datio Dei permanet iustis (Eccles. XI) .

Benedictio Dei in mercedem iusti festinat (Ibid.) .

Ante hominem vita et mors, bonum et malum; quod placuerit illi, dabitur ei (Eccles. XV) .

Ante iudicium para iustitiam tibi (Eccles. XVIII) .

Qui custodit iudicium, continebit sensum suum (Ibid.).

Si sequaris iustitiam, apprehendes illam, et indues quasi pudorem honoris (Eccles. XVII) .

Qui custodit iustitiam, ipse exaltabitur (Eccles. XX)

AUGUSTINUS.

Si enim iustus sum, nihil timeo, nemo me terrere potest.

Iustus, inquit, confidit ut leo. (0634C)

GREGORIUS.

Iustitia, si modum non habet, in crudelitatem vadit.

Malitia remanentium meretur ut hi qui prodesse poterant, festine subtrahantur; et cum mundi finis appropinquat, electi tolluntur, ne deteriora videant.

Sic iniustis irascitur Deus, ut tamen eorum corda per iustorum consortium consolentur.

ISIDORUS.

Multi apud homines putantur electi, et apud Deum reprobi assistunt.

Et multi apud homines reprobi sunt, et apud Deum electi sunt.

Nullus enim se putet electum, ne forte apud Deum iam sit reprobus. (0634D)

EX LIBRO CLEMENTIS.

Perfectio legis, pax est.

Ex peccatis bella nascuntur et certamina.

Ubi autem peccatum non fit, pax est animae.

Ubi autem pax est, in disputationibus veritas, in operibus iustitia, invenitur.


490w 1.9757831096649 s