Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 15 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XIV. De iustitia. <<<     >>> CAPUT XVI. De silentio. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0634D) CAPUT XV. De invidia.

(0635A)

CHRISTUS.

Nolite iudicare invicem (Matth. VII) .

Cavete autem a fermento Pharisaeorum (Matth. XVI) .

PETRUS.

Deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum, et simulationes, et omnes detractiones, et invidias (I Pet. I).

Charitas non aemulatur (I Cor. I) .

Quidam quidem et propter invidiam Christum praedicant, quidam autem propter bonam voluntatem (Phil. I.).

SALOMON.

Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium invidia (Prov. XIV).

Ne comedas cum homine invido, nec desideres cibos eius: quoniam in similitudine arioli et coniectoris aestimat quod ignorat (Prov. XXIII) .

Comede et bibe, dicet tibi, et mens eius non est tecum (Ibid.) .

Qui sibi invidet, nihil est illo nequius (Eccle. XIV) .

AUGUSTINUS.

Invidia cunctas virtutes concremat; per invidiam praedicatur tibi Christus crucifixus.

Invidia et livor super omnia inebriant animam.

Ubi est invidia, amor fraternitatis esse non potest.

Qui invidet non amat: praeceptum diaboli in illo est, quia diabolus invidendo decidit.

Ideo cognoscitur invidia non posse esse in charitate.

Per invidiam enim Christus crucifixus est.

Ideo autem qui invidet fratri suo, crucifigit Christum.

HIERONYMUS.

Semper virtutes sequitur invidia. (0635C)

Magnus est vir qui invidiam humilitate superat.

AMBROSIUS.

Invidus est certe qui facit bonum suum in videndo supplicium alienum.

GREGORIUS.

Mors peccatorum est invidere in aliis virtutibus bonum, quod ipsi habere non appetunt.

Qui in se donorum gratiam minime recognoscunt, maiora aliis non invideant.

ISIDORUS.

Unde bonus proficit, inde invidus contabescit.

Invidus membrum est diaboli, cuius invidia mors introivit in orbem terrarum.

Multi bonos imitari volunt, et de bonorum profectibus invidiae livore tabescunt. (0635D)

Flebiliter deplorandi sunt qui odio in fratrem tabescunt.

Invidia sensum mordet, mentem afficit, pectus urit.

Invidia cor hominis quasi quaedam pestis depascit.

Adversus invidiam charitas praeparetur.

De bono alterius non doleas, de alterius profectibus non tabescas.

Nullius prosperitate facereris.

EUSEBIUS.

Invidiae error non solum religiosas, sed et viles animas pervadit.

EPHRAEM.

Invidia enim manifestat nos charitatem Dei penitus non habere. (0636A)

IOSEPHUS.

Difficile est in prosperis invidia carere.


312w 2.1989619731903 s