Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 16 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XV. De invidia. <<<     >>> CAPUT XVII. De superbia. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0636A) CAPUT XVI. De silentio.

(0636B)

CHRISTUS.

Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala (Matth. XII) .

Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit (Ioan. VII).

PAULUS.

Verbosi, otiosi et curiosi, loquentes quod non oportet (I Tim. V) .

Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam (I Tim. II).

SALOMON.

In multiloquio peccatum non deerit (Prov. X) .

Qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est (Prov. XVII) .

Propter peccata labiorum. ruina proximat mala (Prov. XII).

Qui custodit os suum, custodit animam suam (Prov. XXI).

Qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala, in omni opere bono erit abundantia (Prov. XIII).

Ubi autem verba sunt plurima, ibi frequens egestas (Ibid.).

Lingua placabilis, lignum vitae. (0636C)

Quae immoderata est, conteret spiritum (Prov. I) .

Hominis est animum praeparare, et Domini gubernare linguam suam (Prov. XVI) .

Voluntas regum labia iusta: qui vera loquitur, diligitur (Ibid.) .

Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua, perficit malum (Prov. XVII) .

Qui exaltat cor suum, quaerit ruinam (Ibid.) .

Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus (Ibid.) .

Mors et vita in manibus linguae.

Cum obsecrationibus loquitur pauper, et dives affabitur rigide. (0636D)

Qui autem neglexerit vias suas mortificabitur (Prov. X).

Labia deosculabitur, qui recta verba respondet (Prov. XXIV).

Qui custodit os suum, et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam (Prov. XXI) .

IESUS SIRACH.

Noli citatus esse in lingua tua, et mutilis et remissus in operibus tuis (Eccl. IV) .

Priusquam audias ne respondeas verbum, et in medio seniorum ne adiicias loqui (Eccles. II) .

Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti (Eccle. I) .

Antequam loquaris, disce (Eccle. XII) .

Qui odit loquacitatem, exstinguit malitiam (Eccles. IX) .

Ne iteres verbum nequam et durum, et non imminoraberis (Eccl. XVIII).

Est qui labitur in lingua sua, sed non ex animo (Eccles. XV).

Quis est enim qui non deliquerit in lingua sua (Ibid.) ? (0637B)

Est qui emittit verbum suum, et narrans veritatem (Eccles. XIX).

Verbum nequam immutabit cor (Eccle. XXXV) .

Est tacens qui invenitur sapiens: et est odibilis qui procax est ad loquendum (Eccle. XX) .

Est autem tacens, non habens sensum loquelae; et est tacens sciens aptum tempus (Eccle. XX) .

Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabit tempus (Prov. II) .

Qui multis utitur verbis, laedit animam suam (Eccle. XXIX) .

Multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam (Eccles. XX) .

Iugum enim linguae suae ferreum est, et vinculum illius vinculum aereum est (Eccle. XXVIII) .

Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Ibid.).

Ori tuo facito ostia, et seras auribus tuis (Ibid.) .

Verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos (Ibid.).

Attende ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et fiat casus tuus insanabilis in mortem. (0637C)

Supra mensam magnam sedisti? non aperias super illam faucem tuam prior (Eccle. XXXI) .

Adolescens, loquere in causa tua vix cum necesse fuerit. Si bis interrogatus fueris, habeat caput tuum responsum (Eccle. XXXII) .

In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quaerens (Ibid.) .

Ubi sunt senes, non multum loquaris.

Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia.

HIERONYMUS.

Discat aliquando recte cessare, qui nunquam didicit loqui. (0637D)

AMBROSIUS.

Est homo qui silentium affectat quidem, sed eius cor multum se condemnat.

Iste talis multum loquitur.

Et est alius qui a mane usque ad vesperum loquitur, et cum discretione silentium magnum custodit.

GREGORIUS.

Non superbe quis audeat vel contemnere vel iudicare quod non intelligit.

ISIDORUS.

Scito quo tempore loquaris, considera quando dicas.

Tempore congruo loquere: tempore congruo tace.

Non loquaris nisi interrogatus fueris: non dicas priusquam audias: interrogatio os tuum aperiat.

Linguosus homo imperitus est, sapiens paucis utitur verbis. (0638A)

Brevem sermonem scientia facit.

Loqui multum stultitia est.

Vox enim insipientis in multiplicatione sermonis.

Maneat igitur in verbo mensura, in sermone sit statera.

Semper verba tua sint moderata, modum loquendi non transeas.

Plus dilige audire quam dicere; plus auscultare quam loqui.

In principio audi et loquere.

Novissimus finis plus habet honoris.

Melior est novissimus sermo quam principium.

BASILIUS.

In conventu noli proferre sermonem, sed opportuna verba procedant ex ore tuo. (0638B)

Cum opportunum tempus inveneris, loquere ut te audientibus gratiam praebeas.

CAESARIUS.

Nihil prodest si in habitatione silentium sit, et in habitationibus vitiorum tumultus et colluctatio passionum.

EX VITIS PATRUM.

Cum silentio et oratione age quod agis in veritate.


724w 3.4117000102997 s