Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 17 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XVI. De silentio. <<<     >>> CAPUT XVIII. De sapientia. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0638B) CAPUT XVII. De superbia.

CHRISTUS.

Omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur. (0638C)

Quod hominibus altum est, abominatio est apud Deum (Luc. XIV, XVIII) .

PAULUS.

Noli altum sapere, sed time (Rom. XI) .

Scientia inflat, charitas aedificat (I Cor. VIII) .

Charitas non inflatur. (0638D)

SALOMON.

Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatur cor (Prov. XVII) .

IESUS SIRACH.

Odibilis coram Deo est et hominibus superbia (Eccl. X).

Initium superbiae hominis, apostatare a Deo (Ibid.) .

Initium omnis peccati est superbia (Ibid.) .

Perdidit Deus memoriam superborum (Ibid.) .

Non est creata hominibus superbia (Eccles. XIII) .

Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; et qui communicaverit superbo, induet superbiam (Eccle. V) .

Devoratio pessima superbi lingua.

Effusio sanguinis in rixa superborum, dolor autem consumit illos antequam moriantur (Eccle. XXVII) .

Sicut capra inducitur in laqueum, sic et corpus superborum (Eccle. XI) .

Non te extollas in cogitatione animae tuae sicut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam (Eccles. VI).

AUGUSTINUS.

Vitanda est nobis superbia, quae et angelos voluit decipere, quanto magis homines dissipare? (0639A)

HIERONYMUS.

Vir superbus nec decorabitur, nec voluntatem suam perducit ad finem.

Gravis culpa est quando ad imperitiam et negligentiam superbiae crimen accendit.

Nihil magis Christianus studeat vitare quam tumentem et erectam cervicem. Dei contra se odium provocantem.

AMBROSIUS.

Superbia ex angelis daemonia fecit.

Humilitas autem homines sanctos angelis similes reddit.

Superba voluntas facit Dei praecepta contemnere, humilitas custodire. (0639B)

Superbi cupiunt in se praedicare quod non faciunt; humiles refugiunt quidquid boni operantur agnoscere.

GREGORIUS.

Nequaquam valet culmen humilitatis discere qui in minimis rebus non desinit superbire.

ISIDORUS.

Tantum quisque fit veritati vicinior, quantum se esse longius a superbia fuerit arbitratus.

Superbiam diaboli imitantur superbi, adversus quam opponitur humilitas Christi, qua humiliantur electi.

Principalium vitiorum regina superbia est, et omnis peccans superbus est.

Omnis superbia tantum in imo iacet, quantum in altum se erigit: tantoque profundius labitur, quanto excelsius elevatur. (0639C)

Qui enim per propriam superbiam attollitur, per Dei iustitiam inclinatur.

Qui inflantur superbia, vento pascuntur.

Superbia, sicut origo est omnium criminum, ita et ruina cunctarum virtutum: ipsa in peccato prima, ipsa est in conflictu postrema.

Qui de virtutum profectibus existunt superbi, cadentes carnis vitio humiliantur ut resurgant.

EX VITIS PATRUM.

Fructus putrefactus inutilis agricolae, et virtus superbi inutilis Deo.

Sicut enim pondus fructuum frangit ramum, sic superbia decorem frangit animae.

Anima superbi derelinquitur a Deo, et fit daemonum desiderium. (0639D)

Superbia de coelis deposuit archangelum, et tanquam fulgurem fecit cadere super terram.

Humilitas hominem elevat in coelum, et cum angelis laetari facit.

Noli per superbiam negare progeniem, quamvis egena sit et tu locuples, sed ipse cognitor plasmavit utrosque.

IOSEPHUS.

Quod enim superbiae est vel ruinae, cito labitur; quod gratiae, diu tenetur.


433w 2.6857028007507 s