Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 18 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XVII. De superbia. <<<     >>> CAPUT XVIII. De ebrietate. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0639D) CAPUT XVIII. De sapientia.

(0640A)

CHRISTUS.

Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X) .

Iustificata est sapientia a filiis suis (Matth. XI) .

Filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sunt sua (Luc. XVI)

PAULUS.

Non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII) .

Nolite prudentes esse apud vosmetipsos (Ibid.) .

Quia in Dei sapientia, non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. (0640B)

Sapientia enim huius mundi, stultitia est apud Deum (I Cor. III) .

SALOMON.

Inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam (Prov. II).

Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiae, si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis eam: tunc intelliges timorem Dei, et scientiam Domini invenies.

Dominus dat sapientiam, et ex ore eius scientia et prudentia. (0640C)

Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et non innitaris prudentiae tuae, ne sis sapiens apud temetipsum (Prov. III) .

Beatus homo qui invenit sapientiam, et cui affluit prudentia (Ibid.) .

Melior est enim acquisitio eius negotiatione argenti et auri: primi et purissimi fructus eius, pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari (Prov. VIII) .

Gloriam sapientes possidebunt, et stultorum exaltatio ignominia (Prov. III) .

Principium sapientiae, posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam (Prov. IV) .

Arripe illam, et exaltabit te.

Glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus (Ibid.).

Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te (Prov. IV) .

Dic sapientiae: Soror mea es, et prudentiam vocavi amicam meam (Prov. VIII) .

Melior est sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile non potest ei comparari. (0640D)

Principium sapientiae timor Domini, et sanctorum scientia timor Domini atque prudentia (Prov. X) .

Sapiens corde praecepta suscipit, stultus caeditur labiis (Ibid.) .

In labiis sapientis invenitur sapientia.

Sapientes abscondunt sapientiam.

Os autem stulti confusioni proximum est.

Labia iusti erudiunt plurimos: qui autem indocti sunt, in cordibus egestate morientur (Ibid.) .

Lingua autem sapientum sanitas est (Prov. XII) .

Lex sapientis fons vitae, ut declinet a ruina mortis (Prov. XIII).

Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit, amicus stultorum efficietur similis eis. (0641A)

Sapiens timet, et declinat a malo (Prov. XIV) .

Corona sapientum divitiae eorum, et imprudentia stultorum fatuitas.

In corde prudentis requiescit prudentia, indoctus quoque erudietur.

Labia sapientum disseminabunt scientiam, cor stultorum dissimile erit.

Cor sapientis quaerit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia (Prov. XVI) .

Posside sapientiam, quia auro melior: acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. Qui sapiens corde est, appellabitur prudens: et qui dulcis est eloquio, maiora percipiet. (0641B)

Cor sapientis erudit os eius, et labiis illius addit gratiam (Ibid.) .

Aqua profunda, verba ex ore viri; et torrens redundans fons sapientiae (Prov. XVIII) .

In facie prudentis lucet sapientia (Prov. XVII) .

Oculi stultorum in finibus terrae (Prov. XIX) .

Custos prudentiae inveniet bona (Prov. XX) .

Est enim aurum et multitudo gemmarum. (0641C) Vas autem pretiosum labia scientiae (Ibid.) .

Noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam (Prov. XXIII).

Vir sapiens fortis est (Prov. XXIV) .

Vir doctus robustus est, et validus: neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas (Ibid.) .

Sapientia confortabit sapientem super principem decem civitatum (Eccles. VII) .

Verba sapientum audiuntur in silentio, plus quam clamor principis inter stultos (Eccles. IX) .

Melior est sapientia quam arma bellica (Eccles. X) .

Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum (Ibid.) .

IESUS SIRACH.

Omnis sapientia a Domino Deo est (Eccles. I) .

Dilectio Dei honorabilis sapientia (Ibid.) .

In thesauris sapientiae, intellectus et scientiae religiosis (Ibid.).

Exsecratio autem peccatoribus sapientia. (0641D)

Concupisce sapientiam, conserva iustitiam, et Deus praebebit illam tibi (Ibid.) .

Non enim est tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis (Eccles. III) .

Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam (Ibid.).

Sapiens cor et intelligibile abstinet se a peccato (Ibid.).

Sapientia filiis suis vitam inspirat, et suscipit exquirentes se (Eccl. IV) .

Qui sapientiam diligit, diligit vitam: qui tenuerunt sapientiam, vitam haereditabunt (Ibid.) .

In lingua enim dignoscitur sapientia (Ibid.) .

Sensus et scientia et doctrina in verbo veritatis (Ibid.).

Aspera est nimium sapientia indoctis hominibus (Eccles. VI).

Decor enim vitae est in sapientia, vincula illius ligatura salutaris. (0642A)

Si inclinaveris aurem tuam: excipies doctrinam: et si dilexeris audire, sapiens eris (Ibid.) .

Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatum considere illum faciet (Eccles. XI) .

Beatus vir qui in sapientia sua morabitur, et qui in iustitia sua meditabatur.

Qui continens est iustitiae, apprehendet sapientiam, et obviabit illi quasi mater honorificata (Eccle. XV) .

Non est pretiosa laus in ore peccatoris, quoniam a Deo profecta est sapientia (Ibid.) .

Sapientiae enim astabit laus, et in ore fideli habitabit, et dominator dabit eam illi.

Omnis haustus agnovit sapientiam. (0642B)

Omnis sapientia est timor Dei, et in illa timere Deum, in omni sapientia dispositio legis (Eccles. XIX) .

Homo prudens placebit magnatibus (Eccles. XX) .

Melior est homo qui minuitur sapientia, et deficiens sensu in timore Dei, quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi (Eccles. XIX) .

Sapiens in verbis seipsum amabilem facit (Eccles. XX) .

Gratia autem fatuorum effunditur.

Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? (0642C)

Ornamentum aureum prudenti doctrina, et quasi brachiale in brachio dextro (Eccles. XXI) .

Verba autem prudentium statera ponderabuntur (Ibid.).

Flagella et doctrina in omni tempore sapientia (Eccles. XXII).

Magnus est qui invenit sapientiam et scientiam, sed non est super timentem Deum (Eccles. XXIII) .

Homo sanctus in sapientia manet sicut sol, nam stultus ut luna mutatur (Eccles. XXVII) .

Sapiens non odit mandata et iustitias (Eccles. XXXIII) .

Vir sapiens plebem suam erudit (Ibid.) .

Sapientia in ore fidelium plantabitur (Eccles. XXXVII) .

Vir peritus multos erudit, et animae suae suavis est (Ibid.) .

Vir sapiens implebitur benedictione, sapiens in populo haereditabit honorem, et nomen illius erit vivens in aeternum. (0642D)

Sapientiam scribe in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu, sapientiam percipiet (Eccles. XXXVIII) .

Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens (Eccles. XXX).

Sapiens occulta proverbiorum exquiret, et in absconditis parabolarum conversabitur (Ibid.) .

Sapiens bona et mala in omnibus tentabit (Eccles. XXIX) .

AUGUSTINUS.

Docti ut stellae fulgebunt claritate.

Nutrire animam tuam lectionibus divinis, praeparabis tibi mensam spiritalem.

Ubi enim sapientis possessio, ibi amor mulieris excluditur. (0643A)

HIERONYMUS.

Multo melius vera rustice quam diserte falsa proferre.

Sapientes mundi ideo Scripturas despiciunt sacras, quia eas non ex maiestate sensuum, sed ex verborum iudicant vilitate.

GREGORIUS.

Sapientia est timere Deum, abnegare autem seipsum a malis.

Prima sapientia est vitare malum.

Secunda sapientia est facere bonum.

Quisquis autem vult audita intelligere, festinet ea quae iam potuit intelligere, opere implere.

Scire autem, Deo approbare est.

Nescire autem, reprobare. (0643B)

Scripturae sacrae intelligentia si in cunctis esset aperta, vilesceret, et tantum maiore dulcedine inventa reficit, quantum maiore labore fatigat animam quaesita.

Qui verba Dei audit, semper oculos cordis ponere ad exitum debet, et sine cessatione meditari, quando a praesenti vita exeat, atque ad aeterna gaudia pertingat.

EX LIBRO CLEMENTIS.

Melior est sapientia quam vires, et vir prudens magis quam fortis.

Multitudo autem sapientiae sanitas est orbis terrarum. (0643C)

Omne aurum in comparatione sapientiae arena est exigua.

Neminem enim diligit Dominus, nisi eum qui cum sapientia habitat.

ISIDORUS.

Omnis homo qui secundum Deum sapiens est, beatus est.

Beata vita, cognitio Divinitatis; virtus boni operis est.

Virtus boni operis fructus aeternitatis est.

Qui secundum saeculum sapiens est, secundum Deum stultus est.

Nullus sapientiam Dei plene recipit, nisi qui se ab omni abstrahere vitiorum cura contendit. (0643D)

Tunc autem recte Deum cognoscimus, quando eum perfecte scire nos denegamus

Nullus autem maior in culpa est, quam ille qui Deum nescit.

Investigationem veri multorum est quaerere, sed paucorum invenire.

Omnis sapientia et scientia ex opinatione consistit.

Melior est autem ex scientia veniens, quam ex opinatione sententia.

Nam illa vera est, ista dubia.

Simplicitatem cum ignavia vocavi stultitiam.

Simplicitatem cum prudentia vocavi sapientiam.

Utile est multa scire, et recte vivere.

Quod si utrumque non valemus, melius est ut bene vivendi studium, quam multa sciendi sequamur.

Non enim pertinet ad beatitudinem consequendam scientia rerum. (0644A)

Nec est beatum multa scire, sed est magnum beate vivere.

Multi Deum noscunt per scientiam, per actionem autem non venerantur.

Nihil sapientia melius, nihil prudentia dulcius, nihil scientia suavius.

Noxia non vitamus, nisi per sapientiam.

Sapientia dando largior fit, retinendo minoratur.

Larga redundatio est scientia, et dum plus confertur, plus abundatur.

CYPRIANUS.

Quomodo enim sapiens, vel patiens esse potest, qui nec sapientiam, nec patientiam habet?

Sapiens ille est qui humilis et mitis est.


Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XVII. De superbia. <<<     >>> CAPUT XVIII. De ebrietate.
1340w 6.8915221691132 s