Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 18a 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XVIII. De sapientia. <<<     >>> CAPUT XIX. De iracundia. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0656C) CAPUT XVIII. De ebrietate.

(0656D)

CHRISTUS.

Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra crapula vel ebrietate, et curis huius vitae (Luc. XXI).

PAULUS.

Nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V) .

SALOMON.

Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicunque in his delectatur, non erit sapiens (Prov. XX) .

Nec intuearis vinum quando flavescit, et cum splenduerit in vitro color eius: ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundit (Prov. XXIII) .

Nullum secretum est ubi regnat ebrietas.

IESUS SIRACH.

Operarius ebriosus non locupletabitur, et qui spernit modica, paulatim decidit (Eccles. XIX) .

Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos (Ibid.) .

Sufficiens est homini erudito vinum exiguum, in dormiendo non laborabis ab illo, nec senties dolorem (Eccles. XXXI).

Diligentes vinum noli provocare, multos enim exterminat vinum (Ibid) .

Amaritudo animae, vinum multum potatum (Ibid.) .

Aequa vita hominibus, vinum in sobrietate (Ibid.) .

Si bibas illud moderate, sobrius eris. (0657B)

Vinum in iocunditatem creatum est, non in ebrietatem (Ibid.).

Vinum moderate potatum sanitas est corporis et animae (Ibid.) .

Vinum multum potatum irritationem et iram, et ruinas multas facit (Ibid.) .

Sicut ignis probat ferrum durum, sic vinum corda arguet (Ibid.) .

HIERONYMUS.

Ubicunque saturitas atque ebrietas fuerit, ibi libido dominatur.

Religiosus nunquam vino redoleat, ne audiat illud Philosophi: Hoc non est osculum porrigere, sed propinare.

Quidquid inebriat, et statum mentis evertit, similiter fugiamus ut vinum. (0657C)

Ventrem distentum cibo, et vino et potionibus irrigatum, voluptas genitalium sequitur.

Quidquid est seminalium voluptatum, est venenum potatum.

AMBROSIUS.

Infirmum stomachum moderatus cibus et vinum confortat, ebrietas autem corpus debilitat.

Plerosque enim gula et abundantia vini turpiter in luxuriam seducunt.

Vinum quippe non reputatur in usu, sed condemnatur in excessu.

ISIDORUS.

Ebrietas autem perturbationem gignit mentis furorem cordis, flammam libidinis. (0657D)

Ebrietas autem ita mentem alienat, ut ubi sit nesciat: unde etiam malum non sentitur quod ebrietate committitur.

Plerisque laus est multum bibere, et non inebriari. Audiant hi adversum se dicentem prophetam: Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem.

Non solum ex vino inebriantur homines, sed etiam ex caeteris potandi generibus quae vario modo conficiuntur.

BASILIUS.

Sicut enim piscis se praeparat ut glutiat escam, ita et ebriosus in vino suscipit inimicum.

Vinum enim Dominus nobis ad laetitiam cordis, non ad ebrietatem donavit. (0658A)

Plurimi namque homines per vinum maximam debilitatem contraxerunt, nec potuerunt consequi pristinam firmitatem, quia non temperaverunt gulae ardorem.

Ebriosus putat se aliquid optimum habere, cum fuerit in praecipitia devolutus.

In omnibus te exhibe sobrium vitae, sobrietas in omnibus exhibeatur Deo.


410w 2.3345589637756 s