Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 19 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XVIII. De ebrietate. <<<     >>> CAPUT XX. De vana gloria. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0644A) CAPUT XIX. De iracundia.

(0644B)

CHRISTUS.

Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio (Matth. V).

PAULUS.

Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV) .

Irascimini et nolite peccare. (0644C)

IACOBUS.

Ira enim viri iustitiam Dei non operatur (Iacob. I) .

SALOMON.

Fatuus statim indicat iram suam (Prov. XII) .

Qui autem dissimulat iniuriam, callidus est (Prov. XII) .

Inter superbos semper iurgia sunt (Prov. III) .

Qui autem agunt cuncta cum consilio, reguntur sapientia (Prov. XIII) .

Responsio mollis frangit iram (Prov. XXV) .

Sermo durus suscitat furorem (Ibid.) .

Vir iracundus provocat rixas (Ibid.) .

Qui sapiens est, mitigat suscitatas (Prov. XV) .

Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit (Eccles. VIII) .

Semper iurgia quaerit malus, angelus autem crudelis mittetur contra eum (Prov. XVII) .

Sicut fremitus leonis, ita ira regis; et quasi ros super terram, ita hilaritas eius (Prov. XIX) .

Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam, spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere (Prov. XVIII) ?

Ira non habet misericordiam, nec irrumpens furor.

Impetum concitati spiritus ferre quis poterit (Prov. XXVII) ? (0645A)

IESUS SIRACH.

Cum iracundo non facias rixas (Eccles. IX) .

Cor hominis immutat faciem illius, sive in bonum, sive in malum (Eccles. XXXI) .

Vestigium cordis boni, et faciem nonam, difficile invenies et cum labore (Ibid.) .

Non est caput nequius super caput colubri, et non est ira super iram inimici (Eccles. XV) .

Memorare timoris Dei, et non irascaris proximo (Eccles. XXVIII).

Secundum enim ligna sylvae, sic ignis exardescit; et secundum virtutes hominis, sic iracundia illius erit (Ibid.) .

Homo iracundus incendit litem

Zelus et iracundia minuunt dies, et ante tempus ad senectutem producunt.

AUGUSTINUS.

Furor incipiens ira est, et fervens in animo indignatio.

Ira est, cuius amaritudo et furor species sunt, quae furore exstincto desiderat ultionem, et eum quem recepisse putat, vult laedere. (0645B)

GREGORIUS.

Inde enim diabolus in alterius corde rixae malum solet immittere, unde alium conspicit ad pietatis negotium excitari.

In nostro enim bono opere, aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando vero pro nihilo reputandum.

Quantum enim sine peccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus.

Si autem de veritate sumitur scandalum, utilius permittitur nasci scandalum quam veritas relinquatur.

HIERONYMUS.

Si te praeoccupaverit ira, mitiga illam.

EX LIBRO CLEMENTIS.

Ira illa mala est, ubi mentem turbat, ut rectum consilium perdat. (0645C)

Illa vero ira quae malos punit, perturbationem mentis non infert.

Haec est enim iusta et necessaria iracundia, quae unusquisque in iis in quibus erravit et perperam gessit, indignatur et semetipsum incusat.

EX VITIS PATRUM.

Oculi iracundi, turbulenti et sanguinei, sunt iracundi cordis nuntii.

Vulpes inhabitat animam quae memor est malitiae, et bestiae cubant in turbulentis corde.

Sicut enim palearum fumus conturbat oculum; sic memoria malitiae in tempore orationis.

Iracundi oratio abominata thymiamata, et psalmodia iracunda sonus horribilis. (0645D)

Omnis enim boni impedimentum est tristitia.

Nimis tristans homo non movet sensum ad divinae cogitationis intuitum, nec orationem mundam emittet aliquando.

Vincula pedum impedimenta cursoris, et tristitia impedimentum est visioni divinae: qui vinctus est a tristitia, iam superatus est ab aliis vitiis.

Ventus validissimus non movet turrem, et animam sine ira non movet indignatio.

Aqua movetur per violentias ventorum, et iracundus conturbatur a cogitationibus iracundis.

Qui linguam suam non tenuerit in tempore irae, nec passionem carnis suae poterit aliquando retinere.

Sicut Africus ventus in pelago ita furor viri in corde.


528w 2.7461009025574 s