Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 20 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XIX. De iracundia. <<<     >>> CAPUT XXI. fornicatione. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0645D) CAPUT XX. De vana gloria.

(0646A)

CHRISTUS.

Attendite ne faciatis iustitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI) .

Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum (Ibid.) .

PAULUS.

Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I) .

SALOMON.

Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies (Prov. XXVII) .

Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua (Ibid.) .

IESUS SIRACH.

Noli te extollere in faciendo opere tuo (Eccles. I) .

Nolite quaerere ab homine ducatum, neque a rege cathedram honoris (Eccles. VII) .

Non laudes virum in specie sua, neque spernas nominem in visu suo (Eccles. XI) .

Non te iustifices ante Dominum, quoniam agnitor cordis ipse est (Eccles. VII) .

In vestitu ne glorieris unquam, nec in die honoris tui extollaris (Ibid.) .

Ante mortem non laudes nominem quemquam, quoniam in filiis suis agnoscitur vir (Eccles. XI) .

In vanitate apprehenditur peccator et superbus (Eccles. XXIII).

Ante sermonem non laudes virum (Eccles. XXVII) .

Haec enim tentatio est hominum (Ibid.) .

Penes regem noli velle videri sapiens (Eccles. VII) .

Curam habe de bono nomine, hoc enim magis proderit tibi, quam mille thesauri magni et pretiosi (Eccles. XLI).

Bonae vitae numerus dierum, bonum autem nomen permanebit in aeternum.

HIERONYMUS.

Non quaeras gloriam, et non dolebis cum ingloriosus fueris.

Qui laudari non appetit, nec contumeliam sentit.

Non ideo te bonum aestimes, si bonus praediceris.

Nemo magis scire potest qui sis, sicut tu qui conscius tibi es. (0646D)

Quid enim tibi prodest dum malus es, si bonus praediceris?

Cave ne rumusculis hominum eleveris, ne offensus Deo, populorum laudes comedas.

GREGORIUS.

Sancti non solum gloriam supra modum suum omnino non appetunt, sed etiam hoc ipsum refugiunt quod se habere sciunt.

Tunc veraciter hoc quod agit homo bonum est, quando ei placere concupiscit a quo est.

Qui bonum agere videtur, et per hoc non Deo, sed hominibus placere desiderat, in vanum laborat.

Magnus ergo unusquisque esse studeat, sed tamen aliquo modo esse se nesciat, ne dum si sibi magnitudinem arroganter tribuit, amittat. (0647A)

Bono operi dum laus humana obviat, mentes operantes immutat.

Per hoc quod agimus, laudes exterius non quaeramus.

Sic autem sit opus in publico, quatenus in tentatione maneat in occulto.

Qui enim accepta qualibet gratia, vanis suis laudibus nitorem gloriae offerunt, quasi oleum vendunt.

Impinguat caput oleo peccatoris, cum demulcet mentem favor adulationis.

ISIDORUS.

Qui eleemosynam vanae gloriae ex causa impertit, ex virtute vitium facit.

Qui aliquod donum Dei quod meruit, in suam laudem convertit, procul dubio virtutem in vitium transfert. (0647B)

Non declinat ad dexteram qui non sibi, sed Deo tribuit bona quae agit.

Inde se nonnulli esse iustos confidunt, unde maxime reprobantur.

Amator vanae gloriae, unde semper possit laudari, agere non quiescit.

Ille autem debet publicare bonum quod agit, qui perfecta humilitate fundatus, nulla elatione contingitur.

Cum enim causa iactantiae pauper pascitur, etiam ipsum opus in peccatum convertitur.

Fraudem facimus Deo, quoties de bono opere nostro nosmetipsos, non Deum laudamus. (0647C)

Prudentissimi autem viri solerter discretio prospicit, ne bonum intemperanter agat, et de virtute in vitium transeat.

EX VITIS PATRUM.

Vana gloria vitium est, sine ratione et omni bono inserit se.

Lapis emissus non pergit ad coelum, et oratio hominis sibi placentis non ascendit ad coelum.

Noli applicare secretam abstinentiam, neque ostendas eam quasi in lumine, testibus multis: ut qui videt in absconso Pater, reddat tibi in palam.

Non perdas labores propter humanam gloriam, neque futuram aeternam gloriam tradas pro parva et temporali gloria. (0647D)

Gloria enim humana in pulverem redigitur, et honor eius exstinguitur super terram.

Gloria autem virtutum glorificat in saecula.


573w 3.2615458965302 s