Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 21 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XX. De vana gloria. <<<     >>> CAPUT XXII. De perseverantia. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0647D) CAPUT XXI. fornicatione.

(0648A)

CHRISTUS.

Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII) .

PETRUS.

Iniqui luxuriantes, oculos habentes plenos adulterio, et incessabili delicto (I Pet. II) .

PAULUS.

Fugite fornicationem, fratres: omne peccatum quodcunque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur in corpus suum, peccat (I Cor. VI) .

Fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus (Hebr. XIII).

SALOMON.

Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena. (0648B) Insidiatur in via quasi latro, et quos incantos videt, interficit (Prov. XXIII) .

IESUS SIRACH.

Non des mulieri potestatem animae tuae, nec ingrediatur in virtute tua, et confundaris (Eccles. IX) .

Virginem non conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius (Ibid.) .

Propter spem mulieris multi perierunt, et ex hac concupiscentia quasi ignis exardescit (Ibid.) .

Qui se iungit fornicariis, erit nequam (Eccles. XIX) .

Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere (Eccles. XVIII) .

Qui tenet mulierem nequam, quasi qui apprehendit scorpionem (Eccles. XXVI) .

Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius (Ibid.) .

Nequitia mulieris immutat faciem eius, et obcaecavit vultum eius tanquam ursus (Eccles. XXV) .

Fornicatio mulieris in excellentia oculorum, et in palpebris illius agnoscitur (Eccles. XXVI) .

AUGUSTINUS.

Si verum est quod in te vivit, fornicatio in te mortua est. (0648C)

HIERONYMUS.

Vae illis qui tunc habuerunt terminum luxuriae, quando vitae.

Luxuria inimica Deo, perditio paternae haereditatis, vel substantiae.

Fornicatio non solum conscientiam fornicatoris, sed et corpus maculat inter epulas et illecebras voluptatum.

Etiam ferreas mentes libido domat.

Difficile enim inter delicias servatur pudicitia.

Sine Cerere et Libero friget Venus.

Qui luxuriatur vivus, mortuus est: ergo qui inebriatur mortuus et sepultus est.

GREGORIUS.

Unde satietate venter extenditur, inde aculei libidinis excitantur. (0648D)

ISIDORUS.

Fornicatio carnis adulterium est.

Fornicatio animae servitus idolorum.

Luxuria vero carnis ideo notabilis hominibus est, quoniam statim per se turpis.

Sicut per superbiam mentis itur in prostitutionem corruptae libidinis, ita per humilitatem mentis salvabitur castitas carnis.

Principaliter his duobus vitiis diabolus humano generi dominatur, id est, superbia mentis et luxuria carnis.

Per haec enim duo vitia diabolus humanum genus possidet, dum mentem in superbiam erigit, vel per luxuriam carnem corrumpit. (0649A)

Prima fornicationis oculorum tela sunt, secunda verborum sed qui non capitur oculis, potest verbis resistere.

Qui delectationem refrenat libidinosae suggestionis, non transit ad consensum libidinis.

Cito enim resistit operi, qui titillanti consensum non accommodat delectationi.

Si plus oblectat mentem delectatio fornicationis quam amor castitatis, adhuc in homine peccatum regnat.

Certe si amplius delectat pulchritudo intimae castitatis, iam non regnat peccatum, sed regnat iustitia.

Omnis immunda pollutio, fornicatio dicitur: ex delectatione enim fornicandi varia gignuntur flagitia, quibus regnum Dei clauditur, et homo separatur a Deo. (0649B)

Fornicatio maximi est sceleris, quia per carnis immunditiam templum Dei violat, et tollens membra Christi, facit membra meretricis.

Luxuriosa namque vita carnem cito debilitat, fractamque celeriter ducit ad senectutem.

Omnibus peccatis fornicatio maior est, quia fornicatio antecedit mala.

Melius est enim mori quam fornicari, vel libidine maculari.

Libido in infernum hominem mergit.

Libido in Tartarum hominem mittit.

Gravius libido urit quem occisum invenerit.

Corpus enim labore fatigatum minus delectatur flagitio.

Otio enim dedito, cito luxuria subrepit. (0649C)

Vacans cito luxuria praeoccupatur.

CAESARIUS.

Contra reliqua vitia oportet nos omni virtute resistere: contra libidinem vero non expedit repugnare, sed fugere.

EX VITIS PATRUM.

Castitas gignit abstinentiam, gastrimargia autem mater est incontinentiae.

Viridis herba prope aquam nascens, et vitium libidinis in visitationibus mulierum.

Magis approxima igni ardenti quam mulieri iuveni, cum et ipse sis iuvenis.

Nihil enim valet eum mundum esse corpore, qui pollutus est mente. (0649D)

Non enim aestus hominis declinabit, nisi qui animae motus ante comprehenderit.


583w 3.5828449726105 s