Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 22 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XXI. fornicatione. <<<     >>> CAPUT XXIII De securitate. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0649D) CAPUT XXII. De perseverantia.

(0650A)

CHRISTUS.

Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV) .

PAULUS.

Nunc vere liberati a peccato, servi autem facti Deo, habentes fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam (Rom. VII) .

SALOMON.

Melior est finis orationis quam principium (Eccles. VII) .

Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce (Eccles. XI) .

HIERONYMUS.

Non quaeruntur in Christianis initia, sed finis; quia Paulus male coepit, sed bene finivit.

Iudae laudantur exordia; sed finis perditionis damnatur.

Coepisse multorum est, ad culmen venisse paucorum.

GREGORIUS.

Virtus boni operis perseverantia est.

Incassum quippe bonum agitur si ante terminum vitae deseratur.

Ille bene immolat qui sacrificium boni operis usque in finem debitae producit actionis. (0650B)

ISIDORUS.

Tunc enim placet Deo nostra conversatio, quando bonum quod inchoamus perseverantissime complemus.

Bonum est ergo non coepisse, sed perfecisse virtus est.

Non inchoantibus praemium promittitur, sed perseverantibus datur.

Semper in vita hominis finis quaerendus est: quia non respicit quales antea fuerimus Deus, sed quales circa finem vitae exstiterimus.

Unumquemque enim Deus de suo fine, non de vita praeterita iudicat. (0650C)

CYPRIANUS.

Ex fine enim suo unusquisque aut iustificatur, aut condemnatur.


189w 1.272912979126 s