Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 23 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XXII. De perseverantia. <<<     >>> CAPUT XXIV. De stultitia. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0650C) CAPUT XXIII De securitate.

(0650D)

CHRISTUS.

Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus est (Matth. XXIV) .

Omnibus dico, vigilate (Marc. XIII) .

PETRUS.

Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus (I Petr. IV).

PAULUS.

Cum enim dixerint homines, Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus (I Thess. X) .

HIERONYMUS.

Cavendum est ne quod in nobis optimum est labatur in vitium.

Ideo nobis Dominus temporis sui celavit adventum, ut penduli ob exspectationis incertum, semper iudicem nostrum credamus esse venturum, quem, quando venturus sit, ignoramus.

Omnis vita sapientis meditatio est mortis.

Si qua est praesentis temporis laetitia, ita est agenda, ut nunquam amaritudo sequentis iudicii recedat a memoria.

Plerumque enim hostis callidus mentem cum peccato supplantat: et cum de ruina afflictam respicit, securitatis pestiferae blanditiis seducit.

Qui igitur mente securus est perpetratis iniquitatibus, ipse sibi testis est quia innocens non est. (0651A)

Cumque mens secura redditur in corpore, animus laxatur.

Cum bona, fratres, agitis, semper ad memoriam mala acta revocate.

Ut cum caute culpa agnoscitur, nunquam de bono opere incaute animus laetetur.

Horam vero ultimam Deus noster idcirco voluit nobis esse incognitam, ut semper possit esse suspecta, ut dum illam videre non possumus, ad illam nos sine intermissione praeparemus. (0651B)

ISIDORUS.

Neque iustus de sua iustitia confidat, neque de Dei misericordia desperet, sed habeat in corde spem pariter et metum: sic speret misericordiam, ut iustitiam metuat; sic sit spes indulgentiae, ut metus affligat.

Quamvis quisque sit iustus, nunquam necesse est ut in hac vita sit securus.

Quamvis sanctorum conversatio probabilis sit, incertum tamen hominibus est quo sint fine destinati.

Nulla res de peccato securum faciat, quamvis poenitentia peccatorum sit propitia, sine metu tamen homo esse non debet: quia poenitentiae satisfactio divino tantum pensatur iudicio, non humano.

Neque unquam oportet poenitentem habere de peccatis securitatem.

Nam securitas inducit negligentiam, negligentia autem saepe incautum facit hominem, et ad vitia transacta reducit. (0651C)

ISIDORUS.

Incertum namque est uniuscuiusque vitae tempus, et idcirco festinandum est, ne forte subito mors repentina praeveniat.

CAESARIUS.

Quantum sumus securi de praeteritis, tantum simus solliciti de futuris.

Omnia enim crimina vel peccata cito ad nos revertuntur, si non quotidie bonis operibus expugnentur.


349w 1.8388769626617 s