Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 24 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XXIII De securitate. <<<     >>> CAPUT XXV. De avaritia. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0651C) CAPUT XXIV. De stultitia.

(0651D)

CHRISTUS.

Omnis qui audit verba mea, et non facit ea, similis est viro stulto (Matth. VII) .

PAULUS.

Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes (I Cor. I) .

Sustinetis enim insipientes, cum sitis ipsi sapientes (II Cor. XI).

SALOMON.

Stulti ea quae sunt sibi noxia cupiunt, et imprudentes odio habuerunt scientiam (Prov. I) .

Stultus caeditur labiis, stultus labiis verberatur (Prov. X).

Os autem stulti confusioni proximum est (Ibid.) .

Qui stultus est, serviet sapienti (Prov. XI) .

Homo versutus celat scientiam, cor insipientium provocabit stultitiam (Prov. XII) .

Qui autem fatuus est, aperit stultitiam suam (Prov. XIII).

Cor stultorum dissimile erit (Prov. XV) .

Stultus pascitur imperitia (Ibid.) .

Stultitia gaudium stulto (Ibid.) .

Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens (Prov. XVII) .

Expedit magis ursae occurrere raptis fetibus, quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua (Ibid.) .

Quid prodest habere divitias stulto, cum sapientiam emere non possit (Ibid.) ?

Homo stultus plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo. (0652B)

Stultus si tacuerit, putabitur sapiens: et si compresserit labia sua, intelligens (Ibid.) .

Os stulti, contritio eius: et labia illius ruina animae eius (Prov. XVIII) .

Stultitia hominis supplantat gressus eius, et contra Deum fervet animo suo (Prov. XIX) .

Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis (Ibid.) .

Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola (Ibid.) .

Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur (Ibid.) .

Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem (Ibid.) .

Si contuderis stultum in pila, quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia eius (Prov. XXVII) .

Stultus complicat manus suas (Eccles. IV) .

In vita stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat (Eccles. X) .

Labia insipientis praecipitabunt eum, initium verborum eius stultitia et novissimus oris illius error pessimus (Ibid.) .

IESUS SIRACH.

Homines stulti non apprehendunt sapientiam, et non videbunt illam (Eccles. XV) .

Stultus acriter improperabit (Eccles. XVIII) .

A facie verbi parturit fatuus, tanquam gemitus partus infantis (Eccles. XIX) .

Sagitta infixa femori canis, sic verbum in ore fatui (Ibid.) .

Datus insipientis non erit utilis tibi, oculi enim illius septemplices sunt: exigua dabit et multa improperabit, et apertio oris illius infamatio est (Eccles. XX).

Fatuo non erit amicus, et non erit gratia in bonis illius (Ibid.) .

Qui enim edunt panem fatui, falsae linguae sunt (Ibid.).

Ex ore fatui reprobabitur parabola, non enim illam dicet in tempore suo (Ibid.) .

Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit narratio (Eccles. XXI) .

Narratio fatui quasi sarcina in via (Ibid.) .

Compedes in pedibus, stulto doctrina (Ibid.) .

In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientum os illorum (Ibid.) .

Confusio patris est de filio indisciplinato (Eccles. XXII) .

Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam.

Cum stulto non multum loquaris, et cum insensato ne abieris (Ibid.) .

Arenam, et sal et massam ferri, facilius est portare, quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium. (0653B)

Praecordia fatui, quasi rota carri; et quasi axis versatilis, sic cogitatio stulti (Eccles. XXXIII) .

Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam qui abscondit sapientiam suam (Eccles. XLI) .

Labia insipientium narrabunt stultitiam (Eccl. XXI) .

Verba autem prudentium statera ponderabuntur (Ibid.).

Non communices homini indocto, ne male de progente tua loquatur (Eccles. VIII) .

HIERONYMUS.

Stultiloquium enim et scurrilitas vel scyrrum non decent Christianum.

Decet autem sermonem eius sale esse conditum ut gratiam apud audientes habeat.

Quidquid enim amens loquitur, vociferatio et clamor est appellandum.

HILARIUS.

Stultus iuxta infirmitates suas sentit, et iuxta imbecillitatem naturae suae sentit. (0653C)

GREGORIUS.

Sicut nec auris escas, nec guttur verba agnoscit, ita nec stultus quisque sententiam sapientiae intelligit.

Fatuum cum sapientibus in praedicatione non suscipies, nec per eum qui implere non valet, illi qui praevalet obsistas.

ISIDORUS.

Nihil stultitia peius, nihil insipientia deterius, nihil ignavia turpius.

Ignorantia vitiorum nutrix est.

Ignorantia enim, quid sit culpa dignum non sentit.

Insipiens quotidie peccat.

Indoctus enim facile decipitur, stultus in vitium cito delabitur.


636w 2.3268280029297 s