Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 25 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XXIV. De stultitia. <<<     >>> CAPUT XXVI. De virtutibus. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0653C) CAPUT XXV. De avaritia.

(0653D)

CHRISTUS.

Cavete ab omni avaritia, quia non in abundantia cuiusque vita eius est, ex his quae possidet (Luc. XII) .

PAULUS.

Omnis fornicatio, et immunditia, et avaritia, nec nominentur in vobis (Ephes. V)

Omnis fornicator, aut immundus, aut avarus (quod est idolorum servitus), non habet haereditatem in regno Christi in Dei (I Cor. V) .

SALOMON.

Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam (Prov. XV).

Nullumque est iustitiae in illo corde vestigium, in quo sibi avaritia facit habitaculum.

Qui autem odit munera, vivet (Eccles. V) .

Avarus non impletur pecunia, et qui amat divitias, fructus non capiat ex eis.

Avaro autem nihil est scelestius, nihil est iniquius quam amare pecuniam: habet enim animam suam venalem.

Multos perdit aurum atque argentum (Eccles. VIII) .

Non sit porrecta manus tua ad capiendum, et ad dandum collecta.

AUGUSTINUS.

Sicut enim avaritia in infernum ponit, ita iugum Christi in coelum levare consuevit. (0654B)

HIERONYMUS.

Avaro tam deest quod habet, quam quod non habet.

Avaritia modum ignorat, et cum omnia devoret, nescit penitus saturari.

Esurit semper et inops est, et cum feralibus dentibus universa mundi regna discerpit, et se adhuc ieiunam confitetur.

GREGORIUS.

Impetiginem quoque habet in corpore, quisque avaritia vastatur in mente.

Si autem non possumus relinquere propria, saltem non concupiscamus aliena.

Ad avaritiam cor parentis allicit fecunditas prolis, eo enim ad habitum congregandae haereditatis accenditur, quia multis haeredibus fecundatur. (0654C)

CYPRIANUS.

Avarus vir inferno est similis.

EX VITIS PATRUM.

Qui amat argentum, non videbit scientiam; et qui congregat illud, obscurabitur.


244w 1.3901419639587 s