Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 26 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XXV. De avaritia. <<<     >>> CAPUT XXVII. De vitiis. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0654C) CAPUT XXVI. De virtutibus.

(0654D)

CHRISTUS.

Nemo qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me (Marc. IX) .

PAULUS.

Non est enim in sermone regnum Dei, sed in virtute (I Cor. IV).

Alii per Spiritum sanctum datur operatio virtutum (I Cor. XII).

Fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei (I Cor. II) .

SALOMON.

Noli prohibere benefacere eum qui potest, si vales et ipse benefacere (Prov. III) .

Omni custodia conserva cor tuum, quia ex ipso vita procedit (Prov. IV) .

HIERONYMUS.

Multae sunt virtutum species, quae sectatoribus suis retribuunt regna coelorum. Unum quidem iter, sed perveniendi multa compendia. Qui perficere studet, etiamsi gradum perfectionis attingat, semper tamen invenit quod crescat, ut per dies singulos seipso melior fiat. (0655A)

Nemo potest et virtutes simul et divitias possidere.

AUGUSTINUS.

Imitatur virtutem malitia, et zizania confundit frumentum.

AMBROSIUS.

Non potest mens regnum habere virtutum, nisi prius excusserit iugum vitiorum.

GREGORIUS.

Scientia etenim virtus est, humilitas autem custos virtutis.

Sanctus quisque etiam cum perversa mente requiritur, a bonitatis suae studio non mutatur.

In via Dei socios habere desiderate. (0655B)

Illae mentes supernos cives aspiciunt, quae cum virtutum odoribus ad Deum per sancta desideria proficiscuntur.

Cum vero adhuc in timore quis bona agit, a malo penitus non recessit.

Ex timore frequenter vitium praetermittitur, ex charitate autem virtutes oriuntur, fides, spes, charitas.

Gaudeat in opus bonum, quod unaquaeque virtus administrat.

ISIDORUS.

Ad virtutes difficile confugimus, ad vitia sine labore labimur.

Occultae virtutes pro elatione sunt.

Grandes enim sudores patimur, ut ad coelum conscendere valeamus. (0655C)

Sicut paulatim homo a minimis vitiis in maxima proruit, ita gradatim ad ea quae sunt excelsa consurgit.

Qui autem virtutes inordinate comprehendere nititur, cito periclitatur.

Haec est causa in rerum natura, ut quicunque velociter ad perfectum tendunt sine dubio celeriter finiantur.

Prius vitia stirpanda sunt in homine, deinde inserendae virtutes.

Nam coniungi non potest veritas cum mendacio.

Vis autem virtutes tuas augere, publicare noli.

CYPRIANUS.

Nihil prodest verbis proferre virtutem, et factis destruere veritatem.


325w 2.2608389854431 s