Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 27 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XXVI. De virtutibus. <<<     >>> CAPUT XXIX. De decimis. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0655C) CAPUT XXVII. De vitiis.

(0655D)

CHRISTUS.

Ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt (Matth. XV) .

Adulteria, fornicationes, homicidia, furta, avaritia, nequitia, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia, omnia haec mala ab intus procedunt, et coinquinant hominem (Ibid.) .

PAULUS.

Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis eius (Rom. VI) .

SALOMON.

Iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur (Prov. V) .

AUGUSTINUS.

Nulla caro exsultat in Deo, quae vivit in vitiis.

HIERONYMUS.

Non purgantur mala vitiorum, nisi ex comparatione virtutum.

Malo arboris nodo, malus clavus, aut cuneus infigendus est.

Non poterunt in die iudicii, aliorum virtutes, aliorum vitia sublevare.

Circumdati enim vitiis, non possunt videre virtutes.

Omne vitium expelle ab anima tua, ut virtutes animae consequi possis.

Nos vero amore virtutum vitia superemus. (0656B)

Omnes enim homines vitiis nostris favemus: et quod propria facimus voluntate, ad naturae ferimus necessitatem.

ISIDORUS

Recedens homo a Deo, statim vitiorum traditur potestati.

Ut dum patitur infesta vitia, revertendo, unde cecidit, resipiscat.

Satis delicate se palpant, qui volunt sine labore vitia superare.

Perfecte renuntiat vitio, qui occasionem evitat in perpetrando peccato.

Vitia vero cordis tui revela.

Nonnunquam hominem sua persequuntur, quia nimirum qui prius volendo ea sibi fecit socia, postea sentit etiam nolens stimulosa dupliciter. (0656C)

Est autem criminis reus, qui et admittit scelera per voluntatem et defendit ea per contumaciae tumorem.

Invicem sibi succrescunt vitia, ut dum unum abierit, succedat aliud.

Aliquando utiliter peccat in minimis vitiis, ut maior ac utilius caveantur.

Veraciter enim sanantur vitia, quae vitia virtutibus, non vitiis, excluduntur.

CAESARIUS.

Vitia enim nostra hostes nostri sunt.

IN VITIS PATRUM.

Sicut pinguis terra germinat quod absconsum est in ea, sic et caro pinguis producit vitium.


275w 1.8613018989563 s