Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 29 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XXVII. De vitiis. <<<     >>> CAPUT XXX. De cupiditate. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0658A) CAPUT XXIX. De decimis.

(0658B)

CHRISTUS.

Omnem decimam vestram distribuite, inferte omnem decimam in horreo meo, ut sit cibus in domo mea, et probate me in his, dicit Dominus (Malach. III) .

PAULUS.

De filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo, secundum legem, id est a fratribus suis (Hebr. VII) .

Hilarem datorem diligit Deus (II Cor. I) .

SALOMON.

Alii dividunt propria, et ditiores fiunt (Prov. XI) .

Alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt (Ibid.).

IESUS SIRACH.

In omni dato hilarem fac vultum, et in exsultatione sanctifica decimas (Eccles. XXV) .

Da Altissimo secundum datum eius, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum: quoniam Dominus Deus noster retribuens est, et septies tantum reddet tibi (Ibid.) .

AUGUSTINUS.

Decimae enim tributa sunt egentium animarum: quod si decimas dederitis, non solum abundantiam fructuum recipietis, sed etiam sanitatem corporis consequemini.

Non eget Dominus Deus, non praemium postulat, sed honorem.

Deus enim noster qui dignatus est totum dare, decimam a nobis dignatur repetere, non sibi, sed nobis sine dubio profuturam. (0658D) Unde propheta dicit: Primitias arae et vineae torcularis tui non tardabis offerre mihi (Exod. XXII, Ezech. XLIV) .

Si tardius dare peccatum est, quanto magis est non dedisse?

De militia, de negotio, de artificio, redde decimas.

Cum enim decimas dando, et ex terrenis coelestia possis promereri, quare per avaritiam duplici te benedictione defraudas?

Haec est enim Domini iustissima consuetudo, ut si tu illi decimam non dederis, tu ad decimam revoceris.

Dabis impio militi quod non vis dare sacerdoti.

Benefacere Deus semper paratus est sed hominum malitia prohibetur.

Decimae enim ex debito requirantur, et qui eas dare noluerit, res alienas invasit. (0659A)

Et quanti pauperes in locis ubi ipse habitat, illo decimam non dante, fame mortui fuerint, tantorum homicidiorum reus ante tribunal aeterni iudicis apparebit, quia rem a Deo pauperibus delegatam suis usibus reservavit.

Qui ergo sibi aut praemium comparare, aut peccatorum desiderat indulgentiam promereri, reddat decimas Deo.

Unusquisque Christianus, et omnis ordo catholicorum etiam de novem partibus studeat eleemosynam dare.


325w 1.5938539505005 s