Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 30 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XXIX. De decimis. <<<     >>> CAPUT XXXI. De disciplina. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0659A) CAPUT XXX. De cupiditate.

(0659B)

CHRISTUS.

Quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum Dei introire: difficile qui pecunias habet, in regnum Dei introibit (Marc. X) .

PAULUS.

Radix omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes, erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI) .

SALOMON.

Semitae omnis avari animas possidentium rapiunt (Prov. I).

Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior (Prov. IX) .

Statera dolosa abominatio est apud Deum, et pondus aequum voluntas eius (Prov. XI) .

Suavis homini panis mendacii, postea implebitur os eius calculo (Prov. XX) .

IESUS SIRACH.

Viro cupido et tenaci, sine ratione est substantia (Eccle. XIV).

Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis, non satiabitur, donec consumat arefaciens animam suam (Ibid.).

Qui aedificat domum impendiis alienis, quasi qui colligit lapides suos in hieme (Eccle. XXI) .

Multi dati sunt in auri casus, et facta est in specie illius perditio illorum. (0659D)

AMBROSIUS.

Porro cupiditas atque superbia, in tantum unum est malum, ut nec superbus sine cupiditate, nec sine superbia possit cupidus inveniri.

ISIDORUS.

Gravi enim dolore amittuntur, quae cum magno amore habentur.

Minus autem amittendo dolemus, quod minus possidendo diligimus.

Gloriam temporalem sequentes, etsi nitidi sunt foris fulgore potentiae, intus tamen vacui sunt elatione superbiae.

Qui in appetendis honoribus saeculi, aut prosperitatibus mundi instanter desudat laborare, hic et in futuro vacuus invenietur a requie.

Nemo potest spiritualia bella suscipere, nisi prius carnis edomaverit cupiditates. (0660A)

Non potest ad contemplandum Deum mens esse libera, cum desideriis huius mundi et cupiditatibus inhiat.

Neque enim poterit alta conspicere oculus quem pulvis claudit.

Omni peccato peior est avaritia, et amor pecuniarum.

Cupiditas omnium criminum mater est. Ergo si succiditur mater criminum, non pullulant caeterae soboles peccatorum.

Nunquam satiari novit cupiditas, semper avarus eget; quantumque magis acquirit, tantum amplius quaerit.

Plurimi potentes tanta cupiditatis rabie inflammantur, ut de confinibus suis pauperes excludant. (0660B)

Non est mirum quod morientes in inferni ignibus deportentur, si viventes flammam cupiditatis suae minime exstinxerunt.

Qui desiderio cupiditatis aestuant, flatu diabolicae inspirationis uruntur.

EUSEBIUS.

Pecuniae cupiditas populorum corda mortalium superat, etiam fraternam necessitatem violat.

EX VITIS PATRUM.

Nihil prodest pecuniam non habere, si voluntas fuerit possidendi.

Tantum habeamus, quantum necessitas poscit, non quantum cupiditas concupiscit.

Nihil prodest ei nuditas cui inest cupiditas.


360w 2.0995118618011 s