Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 31 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XXX. De cupiditate. <<<     >>> CAPUT XXXII. De fide. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0660B) CAPUT XXXI. De disciplina.

(0660C)

IOANNES.

Ego quos amo, castigo et arguo (Apoc. III; Hebr. XII) .

PAULUS.

Omnis autem disciplina in praesenti videtur non esse gaudii, sed moeroris: postea fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae (Hebr. XII) .

SALOMON.

Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et non dimittas legem matris tuae, ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo (Prov. I) .

Tene disciplinam, ne dimittas eam: custodi illam, quia ipsa est vita tua (Prov. IV) .

Accipite disciplinam, et nolite abiicere eam. (0661A)

Noli ergo arguere derisorem, ne oderit te (Prov. IX).

Argue sapientem, et amabit te (Ibid.) .

Qui diligit disciplinam, diligit scientiam (Prov. XII) .

Qui autem odit increpationem, insipiens est (Ibid.).

Via vitae custodienti disciplinam (Prov. X) .

Qui autem increpationes reliquerit, errat (Ibid.) .

Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam (Prov. XIII).

Qui autem acquiescit arguenti, gloriabitur (Ibid.) .

Stultus irridet disciplinam patris sui: qui autem custodit increpationes, astutior fiet (Prov. XV) .

Qui increpationes odit, morietur (Prov. XVII) .

Plus proficit una correctio apud prudentem, quam centum plagae apud stultum (Prov. XVII) .

IESUS SIRACH.

Vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus (Eccle. X).

Priusquam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe iuste (Eccle. XI) .

Qui odit correptionem, minuetur vita (Eccle. XIX) .

Corripe amicum, saepe enim fit commissio, et non omni verbo credas (Ibid.) .

Est correptio mendax in ira contumeliosi (Ibid.) .

Corripe proximum antequam commineris, et da locum timori Altissimi (Ibid.)

Peccator homo devitat correptionem (Eccle. XXXII) .

Qui odit correptionem, vestigium est peccatoris (Eccle. XXI).

Nam qui timet Deum, convertetur ad cor suum (Ibid.).

AMBROSIUS.

Leniter castigatus exhibet reverentiam castiganti: aspera autem increpatione offensus, nec increpationem recipit, nec salutem.

Sustenta aequanimiter, ut infirmos, quos emendare non potueris, castigatos.

Blanda pietate portandi sunt qui increpari pro sua infirmitate non possunt.

Pro diversitate peccantium, alii portandi, alii castigandi sunt, quia modus diversus est peccatorum.

Tunc enim protervos melius corrigimus, cum ea quae bene egisse se credunt mala demonstravimus. (0661C)

GREGORIUS.

Sunt nonnulli qui increpationis verba audiunt, et ad poenitentiam redire contendunt, quia poenae terrent quos alioquin praemia non invitant.

Audiat de regno quod amet, audiat de supplicio unusquisque quod timeat: ut si amor ad regnum non trahat, timor invitet.

ISIDORUS.

Salubriter accipiunt iusti, quoties de suis excessibus arguuntur.

Plerumque mali, similes sibi in malo, defendunt.

Qui per blanda verba castigatus non corrigitur, acrius necesse est ut arguatur.

Cum dolore enim abscindenda sunt quae leniter sanari non possunt. (0661D)

Quia admonitus secreto, corrigi de peccato negligit, publice arguendus est, ut vulnus quod occulte sanari nescit, manifeste debeat emendari.

Palam sunt arguendi qui palam nocent, ut dum aperta obiurgatione sanantur, hi qui eos imitando deliquerunt, corrigantur.

Dum unus corripitur, plurimi emendantur.

Melius est ut pro multorum salvatione unus condemnetur, quam pro unius licentia multi periclitentur.


446w 1.9309220314026 s