Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 32 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XXXI. De disciplina. <<<     >>> CAPUT XXXIII. De spe. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0661D) CAPUT XXXII. De fide.

(0662A)

CHRISTUS.

Omnia possibilia sunt credenti (Marc. IX) .

Habete fidem Dei (Marc. XI) .

Qui non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia quodcunque dixerit fiat, fiet ei (Ibid.) .

Qui credit in Filium Dei, habet vitam aeternam (Ioan. III).

Qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum (Ibid.) .

IACOBUS.

Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? (0662B)

Nunquid poterit fides salvare eum (Ibid.) ?

Fides sine operibus otiosa est (Ibid.) .

Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita fides sine operibus mortua est (Ibid.) .

PAULUS.

Virtus enim Dei est, in salutem omni credenti (Rom. IV).

Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham (Gal. III) .

In omnibus sumentes scutum fidei, et galeam salutis accipite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI) .

Sine fide impossibile est placere Deo. (0662C) Credere enim oportet accedentem ad Deum, quia est, et inquirentibus se remunerator sit (Hebr. XI) .

SALOMON.

Fidem posside cum proximo in paupertate illius, ut et in bonis illius laeteris (Eccle. XXII) .

AUGUSTINUS.

Si enim iustus est qui ex fide vivit, iniquus est qui non habet fidem.

Homini fideli, totus mundus divitiae; infideli autem nec ad modicum divitiae sunt.

Fidelibus nox in diem mutatur; infidelibus autem etiam ipsa lux tenebrae fit: usque adeo praevalet fides, ut homines super mare pedibus faciat ambulare.

Magna est fides, sed nihil prodest, si non habuerit charitatem.

HIERONYMUS.

Quid prodest si impie agens Deum voce invocas quem operibus negas?

Deus in bonis operibus fidelium non tantum considerat oblationis magnitudinem, quantum fide veritatem. (0662D)

GREGORIUS.

Ille enim vere credit qui exercet operando quod credit: per fidem namque ab omnipotenti Deo cognoscimur.

Quid prodest si eidem Redemptori nostro per fidem iungimur, si ab eo moribus disiungamur?

ISIDORUS.

Beatus est autem qui et recte credendo bene vivit, et bene vivendo fidem rectam custodit.

Christianus enim malus, dum secundum Evangelii doctrinam non vivit, etiam ipsam fidem quam verbo colit, oborta tentatione facile perdit.

Deus si creditur, merito invocatur et quaeritur; ac per hoc tunc perfecte laudatur, quando et creditur. (0663A)

Fides nequaquam vi extorquetur, sed ratione atque exemplis suadetur in corde.

Respicit Deus fidem, ubi se non possunt homines excusare: fides enim quae corde retinetur confessione oris ad salutem profertur.

Multi fidem Christi ex corde non amant, sed humano terrore, eamdem per hypocrisim tenere se simulant: et qui esse non possunt aperte mali, per terrorem ficte noscuntur boni.


399w 1.9326570034027 s