Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 33 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XXXII. De fide. <<<     >>> CAPUT XXXIV. De gratia. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0663A) CAPUT XXXIII. De spe.

(0663B)

PAULUS.

Nos ipsi primitias spiritus habentes, exspectamus redemptionem: spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII) .

Spes autem quae videtur, non est spes (Ibid.) .

Nam quod videt quis, quid sperat (Ibid.) ?

Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Ibid.) .

IACOBUS.

Qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur (Iacob. I) .

SALOMON.

Exspectatio iustorum, laetitia: spes impiorum peribit (Prov. X).

Spes quae differtur, affligit animam (Prov. XIII) .

ORIGENES.

Neque salus esse cuiquam potest, nisi prius sibi propitium faciat Dominum. (0663C)

ISIDORUS

Qui male agere non desistunt, vana spe indulgentiam de Dei pietate requirunt, quam recte quaererent, si ab actione prava cessarent.

Metuendum valde est ut neque per spem veniae, quam promittit Deus, perseveranter peccemus; neque quia iuste peccata distringit, veniam desperemus: sed, utroque periculo evitato, et a malo declinemus, et de pietate Dei veniam speremus.

Omnis quippe iustus spe et formidine nitet; quia nunc illum ad gaudium spes erigit, nunc ad formidinem terror gehennae adducit.

Qui enim veniam de peccato desperat, plus de desperatione quam de commisso scelere se damnat.

Desperatio auget peccatum.

Desperatio peior est omni peccato. (0663D)

Corrige igitur teipsum, et indulgentiae habeto spem.

Nulla tam gravis est culpa, quae non habeat veniam.

Nulla te securitas deceptum a poenitentiae intentione suspendat.

Incessanter in corde tuo spes et formido consistant, pariter sint in te timor atque fiducia.


225w 1.281268119812 s