Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 34 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XXXIII. De spe. <<<     >>> CAPUT XXXV. De discordia. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0663D) CAPUT XXXIV. De gratia.

(0664A)

CHRISTUS.

Gratis accepistis, gratis date (Matth. X) .

Gratia et veritas per Iesum Christum facta est (Ioan. I).

PAULUS.

Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia: ut sicut regnavit peccatum in mortem, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam (Rom. V)

Stipendia enim peccati, mors; gratia autem Dei, vita aeterna (Rom. VI) .

Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi (Ephes. IV) .

SALOMON.

Qui bonus est, a Domino hauriet gratiam (Prov. XII) .

Oculi tui vias Domini custodiant, ut addatur gratia capiti tuo.

Gratia datur in conspectu omnis viventis. (0664B)

Est datus, cui non est utilis; et est datus, cui retributio duplex est

GREGORIUS.

Dominus qui talenta contulit, rationem positurus redit: quia is qui nunc pie spiritalia dona tribuit districte in iudicio merita exquiret.

Bonum quod in tranquillitate sumitur, in tribulatione manifestatur.

Sunt namque nonnulli qui donum intelligentiae perceperunt, sed sola quae carnis sunt, sapiunt.

ISIDORUS.

Interdum peccantibus nobis, sua Deus dona retrahit, ut ad spem divinae propitiationis mens humana consurgat.

Ab illo enim nobis omnia bona, gratia praeveniente, donantur.

Profectus hominis donum Dei est, nec a se potest quisquam, sed a Domino corrigi. (0664C) Non enim quidquam boni habet proprium homo, cuius via non est eius.

Cum quisque aliquod donum Dei accipit, non appetat amplius quam quod meruit, ne dum alterius membri officium arripere tentat, id quod meruit perdat.

Conturbat enim corporis ordinem totum, qui non suo contentus officio subripit alienum.

Quod enim sapientes sumus, quod divites, quod potentes existimus, non alterius, sed potius divino munere sumus.

Utamur ergo optime divinis beneficiis, quatenus et Deum non poeniteat dedisse, et nobis accepisse sit utile. (0664D)

In divisione bonorum diversi percipiunt diversa Dei munera, non tamen conceduntur uni omnia, ut sit pro utilitatis studio, quod alter admiretur in altero. Item dicit: Munera gratiarum alia isti, alia vero donantur illi, nec dantur ita habere uni, ut non egeat alterius.

Auferre Deus dicitur homini donum quod homo non habuit, id est, quod accipere non meruit.

EUSEBIUS.

Sicut gratia gratis accipitur a Deo, ita gratis eadem ministretur.


335w 2.7330040931702 s