Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 35 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XXXIV. De gratia. <<<     >>> CAPUT XXXVI. De iuramento. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0664D) CAPUT XXXV. De discordia.

(0665A)

CHRISTUS.

Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit (Matth. XII et Luc. XI).

Necesse est enim ut veniant scandala (Matth. X) .

Verumtamen vae homini illi per quem scandalum venit (Ibid.) .

PAULUS.

Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini qui per offendiculum manducat (Rom. XIV) .

In pace autem vocavit nos Deus (I Cor. VII) .

Non enim dissensionis est Deus, sed pacis (I Cor. XIV) .

Pax fratribus, et charitas cum fide, a Deo Patre et Domino Iesu Christo (Rom. I et Apoc. I) .

SALOMON.

Abominatio est Domino labia mendacia: qui autem fideliter agunt, placent Deo (Prov. XII) .

Vir iracundus provocat rixas: qui patiens est, mitigat suscitatas (Prov. XV) .

Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes (Prov. XVI) .

Semper iurgia quaerit malus, angelus autem crudelis mittetur contra eum (Prov. XVII) .

GREGORIUS.

Deus quippe in unitate est, et illi eius gratiam habere merentur qui se ab invicem per sectarum scandalum non dividunt. Munus enim non accipitur, nisi ante discordia ab animo pellatur.

Quam gravis est culpa discordiae, pro qua nec munus accipitur. (0665C)

Quidquid enim protervus vel indignus amicus protulerit, obiurgantis furor est, non dilectio correctionis.

Quale iam est misericordiae sacrificium, quod cum discordia proximi offertur?


206w 0.88100790977478 s