Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 36 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XXXV. De discordia. <<<     >>> CAPUT XXXVII. De cogitationibus. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0665C) CAPUT XXXVI. De iuramento.

(0665D)

CHRISTUS.

Audistis quia dictum est antiquis: Non peierabis (Matth. V).

Reddes autem Domino iuramenta tua (Ibid.) .

Ego autem dico vobis, non iurare omnino, neque per coelum, neque per terram (Ibid.) .

Sit autem sermo vester: Est est, Non non (Matth. V) .

Quod autem his abundantius est, a malo est (Ibid.) .

Qui iurat in coelo, iurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum (Matth. XXIII) .

PAULUS.

Homines enim per maiorem sui iurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem iuramentum est (Hebr. VI) .

SALOMON.

Qui autem mentitur testis est fraudulentus (Prov. XII) .

Iurationi non assuescat os tuum (Eccles. XXIII) .

Vir multum iurans replebitur iniquitate, et non discedit a domo illius plaga (Ibid.) .

Si in vacuum iuraverit vir, non iustificabitur (Ibid.) .

Indisciplinatae loquelae non assuescas os tuum: est enim in illa verbum peccati (Ibid.) .

ISIDORUS.

Sicut mentiri non potest qui non loquitur, sic periurare non poterit qui non appetit iurare.

Non est contra Dei praeceptum iurare, sed dum usum iurandi facimus periurii crimen incurrimus.

Nunquam ergo iuret, qui periurare timet.

Multi ut fallant periurant, ut per fidem sacramenti fidem faciant verbi, sicque fallendo, dum periurant et mentiuntur, homines decipiunt.

Interdum et falsis lacrymis seducti, decipimur: et credimus dum plorant, quibus credendum non erat.

Plerumque sine iuramento loqui disponimus, sed incredulitate eorum qui non credunt quod dicimus iurare compellimur.

Talique necessitate iurandi consuetudinem facimus. (0666B)

Sunt multi ad credendum pigri, qui non moventur ad fidem verbi.

Graviter autem delinquunt, qui sibi loquentes iurare cogunt.

Quacunque arte verborum quis iuret, Deus tamen, qui conscientiae testis est, ita hoc accipit, sicut ille cui iuratur, intelligit.

Dupliciter autem reus fit, qui et Dei nomen in vanum assumit, et proximum dolo capit.

Non est observandum iuramentum, cum malum incaute promittitur: veluti si quispiam adulterae perpetim cum ea permanendi fidem polliceatur. Tolerabilius est enim non implere sacramentum, quam permanere in stupri flagitio.


309w 1.7890241146088 s