Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 38 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XXXVII. De cogitationibus. <<<     >>> CAPUT XXXIX. De monachis. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0668C) CAPUT XXXVIII. De mendacio.

(0668D)

CHRISTUS.

Non falsum testimonium dices (Matth. XIX, et Exod. XX) .

PAULUS.

Deponentes omne mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo (Ephes. IV) .

Nolite mentiri invicem, exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem eius qui creavit eum (Colos. III) .

SALOMON.

Qui autem mentitur, testis est fraudulentus (Prov. XII) .

Qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii (Ibid.) .

Abominatio est Domino labia mendacia (Ibid.) .

Qui autem fideliter agunt, placent illi (Prov XIV) .

Liberat animam testis fidelis; profert mendacia versipellis (Ibid.) .

Testis fidelis non mentietur, profert mendacia testis dolosus. (Ibid.) .

IESUS SIRACH.

Non accipias adversus animam tuam mendacium (Eccles. II).

Noli amare mendacium adversus fratrem tuum, neque in amicum similiter facias (Eccles. VII) .

Noli velle mentiri omne mendacium: assiduitas enim illius non est bona (Ibid.) .

Responsum obscurum in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam (Sap. I) .

HIERONYMUS.

Mendaces faciunt ut nec vera dicentibus credatur. (0669B)

ISIDORUS.

Saepe vera praemittit qui falsa dicturus est, ut cum primum acquisierit fidem, ad reliqua mendacia audientes credulos faciat.

Multis videntur vera esse quae falsa sunt, et ideo non ex Deo, sed ex suo mendacio loquuntur.

Plerumque a veritate incipit qui falsa confingit.

Latent saepe venena circumdata melle verborum: et tandiu deceptor veritatem simulat, quousque fallendo decipiat.

Summopere cavendum est omne mendacium: omne quoque genus mendacii magnopere fuge.

Omne quod a veritate discordat, iniquitas est.

Esto in verbo verax, neminem mendacio fallas.

Non aliud loquaris, aliudque facias.

Non aliud dicas, et aliud in animo teneas.

Assiduitas iurandi periurii consuetudinem facit. (0669C)

Sine consideratione vero non promittas.

Quod non potes facere, non pollicearis.

Multum reus eris, si non reddas quod noveris.

Veritas angulos non habet, nec quaerit usuras.

Quod incaute vovisti, non facias; impia est promissio quae scelere adimpletur.


296w 1.7254121303558 s