Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 39 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XXXVIII. De mendacio. <<<     >>> CAPUT XL. De detractione. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0669C) CAPUT XXXIX. De monachis.

(0669D)

MOSES.

Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus Deus tuus (Deut. XIII, Eccles. V).

PAULUS.

Omnis enim qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet (I Cor. IX) .

Et ille quidem, ut corruptibilem coronam accipiat, nos autem incorruptam (II Tim. II) .

Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit (Ibid.) .

SALOMON.

Semita iustorum declinat mala: custos autem animae suae servat viam suam (Prov. XVI) .

HIERONYMUS.

Nunquam de ore monachi turpis aut lascivus sermo egrediatur.

His enim signis libidinosus animus ostenditur, et per exteriorem hominem interioris hominis vitia demonstrantur.

Monachus non desideret urbium frequentiam, quia de singularitate censetur. (0670A)

Monachus sit vigil sensu, ne vanis cogitationibus polluatur.

Amet scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabit.

Episcopi imitantur apostolos, et monachi perfectos Patres: ut quorum honorem possident, habere nitantur et meritum.

Monachus habeat simplicitatem columbae, nec cuiquam machinetur dolos.

Habeat et serpentis astutiam, ne aliorum supplantetur insidiis.

Monachus teneat humilitatem veram. (0670B)

Monachus qui Christum desiderat, nihil aliud indagat, sed est ei cella pro paradiso, varia Scripturarum dona discerpit, his utitur deliciis, harum fruitur amplexu.

Ille verus est monachus qui aurum contemnit, et Scripturas sectatur; et cum in paupertatem incidit, ornatior instat ornatu.

Monachis specialis expetenda est solitudo, ex urbe habitatio facienda.

Non quaeras in monacho gloriae nitorem, sed animi pietatem.

Quidquid in monachos dicitur, redundat in clericos.

Adversum nos loquaces, pro se muti.

Monachus cum corpore clausa cellula lateat, lingua per orbem non discurrat. (0670C)

GREGORIUS.

Ipsi dispensationibus terrenis inserviant, quos dona spiritualia non exornant.

Qui penetrare ad intima nequeunt, saltem necessaria foris operentur.

Monachus qui intra possessionem quaerit, monachus non est.

ISIDORUS.

Tunc se quisque monachum iudicet, cum se minimum existimaverit cunctis.

BASILIUS.

Coeleste enim donum accipit monachus qui terrenos actus a semetipso proiicit, nec implicat se negotiis saecularibus militans Deo. (0670D)

EX VITIS PATRUM

Monachus enim non solum propterea dicitur quia uxorem non habet, sed religioni Dei, et servitio ipsius mancipatus est: cura illi est quemadmodum saeculo non placeat, quia magis elegit castitatem, quae Deo curae est, et Spiritus sancti habitatio.

Monachus, si ventrem suum et linguam contineat, et vacationem non fecerit, confidat quia non morietur in aeternum.

Monachus edens multum, et operans multum, non confidat in hoc.

Qui autem parum edit, etiamsi parum operetur, confidat, et viriliter agat, non perdet mercedem suam.

Qui vult aedificare domum, multa procurat, ut possit perficere opus suum: ita monachum multam curam habere oportet, ut possit opus Dei perficere. (0671A)

Quanti monachorum, dum patris matrisque non miserantur, suas animas perdiderunt?

Melior est saecularis mansuetus, quam monachus animosus et iracundus.

Melior est saecularis infirmitas serviens fratri, super monachum non miserentem proximo suo.

Monachus bilinguis turbat fratres.

Fidelis autem requiem adducit.

Pallor enim cum humilitate, et maceries, decus est monachi.

Si potueris iniuriari ac tacere, et affici conviciis, et portare, magna est haec res super alia mandata.

EPHRAEM.

Sicut enim sata in bona terra culta, sic anima monachi fructificans cogitationibus divinarum Scripturarum. (0671B)

Sicut lampas lucida in loco tenebroso refulgens, sic monachus mente sobria, in corde pervigil, in tempore psalmodiae suae et orationis.

Sicut pondus salis deprimit infirmum, sic somnus deprimit monachum in oratione.

Sicut vermis corrumpit lignum, sic invidia corrumpit animam monachi.

Sicut tinea exterminat vestimentum, sic detractio animam monachi.


535w 5.6462948322296 s