Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 40 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XXXIX. De monachis. <<<     >>> CAPUT XLI. De voluntate. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0671B) CAPUT XL. De detractione.

(0671C)

PAULUS.

Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus, ut sine querela sitis, et simplices filii Dei sine reprehensione (Philip. II) .

IACOBUS.

Nolite detrahere alterutrum, fratres mei; qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi, et iudicat legem (Iacob. IV) .

SALOMON.

Remove a te os pravum, et detrahentia labia procul sint a te (Prov. IV) .

Qui detrahit alicui rei, ipse sese in futurum obligat (Prov. XIII).

Qui autem timet praeceptum, in pace versatur (Ibid.).

Cum detractoribus ne commiscearis: quoniam repente consurget perditio illorum, et ruinam utriusque quis novit (Rom. XV) ?

Tumultus murmurationum non abscondetur (Sapient. I) .

AUGUSTINUS.

Ne ergo detrahas, nec audias detrahentem.

HIERONYMUS.

Nunquam ulli detrahes. Accusamus saepe quod facimus, et contra nosmetipsos nostra vitia invenimus.

Noli detrahere, sed verum dicere.

Cave ne linguam aut aures habeas prurientes: id est, ut nec ipse aliis detrahas, aut alios detrahentes audias.

Malorum quoque solatium est bonos capere, dum peccantium multitudine putant minui peccata. (0672A)

GREGORIUS.

Coelorum etenim regnum nullus murmurans accipit, nullus qui accipit murmurare potest.

ISIDORUS.

Non detrahas peccanti, sed condole.

Quo in alio detrahis, in te potius pertimesce.

Detractores omnes reprehendunt, omnes vituperant.

Quando alii detrahis, teipsum discute.

Quando alium mordes, tua peccata redargue.

Non alterius delicta, sed tua propria cerne.

Nunquam detrahes, si te bene perspexeris.

Uterque simile crimen impendit, et qui detrahentem audit, et is qui detrahit. (0672B)

EX VITIS PATRUM.

Melius est comedere carnem, et vinum bibere. quam contemnere in vituperatione fratrem suum.

Sicut susurrans serpens Evam de paradiso expulit, sic qui detrahit fratri suo, non solum suam, sed etiam audientis animam perdit.


260w 1.6867940425873 s