Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 41 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XL. De detractione. <<<     >>> CAPUT XLII. De indumentis. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0672B) CAPUT XLI. De voluntate.

(0672C)

CHRISTUS.

Si quis Dei cultor est, et voluntatem eius facit, hunc exaudit Deus (Ioan. IX) .

PAULUS.

Si voluntas prompta est, secundum quod habet accepta est, non secundum quod non habet (II Cor. VIII) .

Quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi (Ephes. V) .

Nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Domini.

SALOMON.

Abominabile est Domino pravum cor; voluntas eius est in iis qui simpliciter ambulant (Prov. XI) .

AUGUSTINUS.

Omnibus enim erit in voluntate quod unusquisque habebit in retributione.

Omne opus praecedit voluntas nostra, dum cogitamus quod operari debemus.

Nihil enim aliud nostrum quaerit Deus, nisi voluntatem bonam.

Malum proprii arbitrii, germinatio est voluntatis. (0672D)

GREGORIUS.

Ante Dei namque oculos nunquam est vacua manus a munere, si cordis arca repleta fuerit bona voluntate.

Bonum ergo opus nobis sit in voluntate, nam ex divino adiutorio erit in perfectione.

Illic coactus patitur tenebras ultionis, qui hic libenter sustinuit tenebras voluntatis.

Voluntas autem bona est, sic adversa alterius sicut nostra pertimescere: nulli quod tibi iuste impendi desideras, denegare: necessitati proximi iuxta vires occurrere, et prodesse etiam ultra vires velle.

Semper invidia a bona voluntate discordat.

Deus enim per multas voluntates aliorum in aliis multa operatur bona. (0673A)

CYPRIANUS.

Nec excusat oppressum necessitas criminis, ubi crimen est voluntatis.


207w 1.3654589653015 s