Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 42 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XLI. De voluntate. <<<     >>> CAPUT XLIII. De misericordia. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0673A) CAPUT XLII. De indumentis.

(0673B)

CHRISTUS.

Corpus vestrum plus est quam vestimentum (Matth. VI).

Qui duas tunicas habet, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat (Luc. III) .

PAULUS.

Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus (I Tim. VI) .

SALOMON.

Fallax gratia, et vana est pulchritudo (Prov. XXXI) .

Omni tempore vestimenta tua sint candida, et oleum de capite tuo non deficiat (Eccles. IX) .

AUGUSTINUS.

Vestis autem tibi pura circumdetur, non ad pulchritudinem, sed propter necessarium tegumentum, ne dum exquisitis indumentis vestiris, in alteram turpitudinem cadas.

HIERONYMUS.

Plumarum mollities iuvenilia membra non foveat.

Quidquid enim corpora nostra defendere potest, et humanae succurrere imbecillitati, hoc una appellanda est tunica. (0673C)

GREGORIUS.

Nemo quippe vestimenta pretiosa, nisi ad inanem gloriam quaerit, videlicet, ut honorabilior caeteris videatur.

Nemo vult pretiosis vestibus ibi indui, ubi ab aliis non possit videri.

Pro sola enim inani gloria vestimentum pretiosum quaeritur.

EPHRAEM.

Ornatus quippe vestium indicat qualiter ea quae aeterna sunt sapiamus, et per studium clarioris amictus, ab aeterna claritate nudi esse dignoscamur.

Lavare faciem, manus ac pedes impensius, servos nos indicat esse vitiorum.

BASILIUS.

Dum enim nimis ornatum corporum conspicimus, corporis et animae offendimus creatorem.


189w 1.0407588481903 s