Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 43 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XLII. De indumentis. <<<     >>> CAPUT XLIV. De compassione proximi. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0673C) CAPUT XLIII. De misericordia.

(0673D)

CHRISTUS.

Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V) .

Estote misericordes, sicut et Pater vester coelestis misericors est (Luc. VI) .

PAULUS.

Estote autem invicem benigni, et misericordes: induite vos, sicut electi Dei sancti et dilecti, viscera misericordiae (I Tim. IV) .

Exerce teipsum ad pietatem. (0674A)

Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis (Ibid.) .

MOYSES.

Non negabis mercedem tuam egenis et pauperibus (Deut. XXIV).

SALOMON.

Misericordia et veritas non te deseret; benefacit animae suae vir misericors (Prov. III) .

Qui autem crudelis est, propinquos abiicit (Prov. VI) .

Clementia praeparat vitam, misericordia et veritas praeparant bona (Ibid.) .

Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius (Prov. XX) .

Facere misericordiam et iudicium, magis placet apud Deum quam victimae (Prov. XXI, et Matth. IX) .

IESUS SIRACH.

In iudicando esto pupillis misericors ut pater (Eccles. IV).

Omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum suorum operum (Eccles. XVI) .

Quam magna misericordia Dei, et propitiatio illius convertentibus ad se (Eccles. XVII) .

Miseratio hominis circa proximum suum (Eccles. XVIII) .

Misericordia autem Dei super omnem carnem (Ibid.).

Qui misericordiam habet, docet et erudit, quasi pastor gregem suum custodit (Ibid.) .

Qui facit misericordiam, offert sacrificium (Eccles. XXXV) .

AUGUSTINUS.

Oportet quippe etiam eum qui misericordiam requirit, et ipsum pro salute sua aliquid elaborare.

Invenire possumus misericordiam, sed in anima conturbata et spiritu humilitatis.

In exitu tuo cogita Deum, et in testamento tuo relinque pauperibus: tu illuc vades, et opera tua hic permanent.

GREGORIUS.

Ubi misericordia quaeritur sine controversia, salus est.

Disciplina sine misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur.

CYPRIANUS.

Neque enim Dei misericordiam promereri poterit, qui misericors ipse non fuerit. (0674D)

Neque enim impetrabit a divina pietate aliquid in precibus, qui ad preces pauperis non fuerit humanus.

ISIDORUS.

Misericordia a compatiendo alienae miseriae vocabulum sortita est.

Nullus autem in alio esse misericors potest, qui prave vivendo in se misericors non est.


310w 1.4013130664825 s