Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 44 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XLIII. De misericordia. <<<     >>> CAPUT. XLV. De elatione. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0674D) CAPUT XLIV. De compassione proximi.

(0675A)

CHRISTUS.

Omnia ergo quaecunque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis: haec est enim lex et prophetae (Matth. VII) .

PAULUS.

Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus (Rom. XII).

Necessitatibus sanctorum communicantes, per charitatem servite invicem (Ibid.) .

Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis: considerans teipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI).

Suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. (0675B)

SALOMON.

Qui despicit proximum suum, peccat (Prov. XIV) .

Eadem posside cum proximo in paupertate illius, ut et in bonis illius laeteris (Eccles. XXII) .

In tempore tribulationis permane fidelis, ut in haereditate illius haeres sis (Ibid.) .

Perde pecuniam propter fratrem et amicum (Eccles. XXXI) .

Ne avertas faciem tuam a proximo tuo (Eccl. XLI) .

Qui foveam fodit proximo, in illam cito decidit: et qui statuit lapidem proximo, offendit in eo (Eccles. X).

Qui laqueum alteri ponit, peribit in illo (Prov. XXII, et Eccles. XXVII) .

ORIGENES.

Si quis ea quae videt in delicto proximi sui, vel non indicat, vel in testimonio vocatus non quae vera sunt dixerit, poena commissi revolvitur ad conscium. (0675C)

GREGORIUS.

Compassioni enim proximi plerumque obsistit pietas falsa.

Qui enim dolorem excipit in aliena necessitate, crucem portat in mente.

Neque enim aliter Redemptoris nostri membra efficimur, nisi inhaerendo Deo, et compatiendo proximo.

Crux quippe a cruciatu dicitur: et duobus modis crux tollitur, cum aut per abstinentiam crucem Domini baiulamus, aut per compassionem proximi, necessitatem illius nostram putamus.

Nam si haec quisque pro temporali mercede exhibet, crucem quidem baiulat, sed ire post Dominum recusat. (0675D)

Duobus enim modis crux tollitur: cum aut per abstinentiam affligitur corpus, aut per compassionem proximi affligitur animus.

Compassionem quippe homini debemus, et rectitudinem a vitiis in eo desiderare oportet, ut in uno eodemque homine et diligamus bonum quod factum est, et persequamur mala quae fecit: ne dum culpas incaute remittimus, non tam per charitatem compuncti, sed per negligentiam veniam concessisse videamur.

Hoc ergo nos debemus exhibere proximis quod indignis nobis a Creatore nostro conspicimus exhiberi.

Minus proximum amare convincitur, qui non cum eo in necessitate illius, etiam ea quae sibi sunt partitur. (0676A)

Nulla quae possumus fratribus impendere bona, recusemus.

Inde enim ei qui est super omnia, propinquamus, unde nos per compassionem proximi etiam sub nosmetipsos deponimus.

Quantum plus per compassionem proximi affligimur, tantum altius Deo propinquamur.

Quisquis malos non tolerat, ipse sibi per intolerantiam suam testis est quia bonus non est.

Bonus non fuit quem malorum pravitas non probavit.

Ferrum nostrae animae nequaquam perducitur ad subtilitatem acuminis, si hoc non eraserit aliena lima pravitatis. (0676B)

Tantum ergo magis mali tolerandi sunt, quantum et amplius abundant.

Sic agere debemus curam nostram, ne negligamus curam proximi.

Sic enim et quod impendi nobis recte volumus, aliis impertiamur: et quod nobis fieri nolumus, hoc aliis facere ipsi devitemus.

Charitatis iura illaesi servemus.

BASILIUS.

Quod tibi accidere non vis, nec proximo tuo cupias evenire.

Condole alienis calamitatibus, et sociare fletibus in alienis moeroribus.

In tribulatione alterius et tu esto tristis: talis esto aliis, quales optas esse circa te alios. (0676C)

Quod non vis pati, non facias, et non inferas alteri, mala ne patiaris similia.

Ita clemens esto in alienis delictis sicut in tuis, ut nec aliter te, nec aliter alios penses: et sic alios iudica, ut iudicari cupis.

EPHRAEM.

Cum enim invicem onera nostra portamus, colluctatorem nostrum diabolum confundimus et superamus, et Dominum nostrum qui in coelis est, honorificamus.

Sicut potus aquae sitienti in aestu solis, sic sermo consolationis fratri in tribulatione tentationis posito.


572w 2.8858189582825 s