Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 45 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XLIV. De compassione proximi. <<<     >>> CAPUT XLVI. De vita hominis. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0676C) CAPUT. XLV. De elatione.

(0676D)

CHRISTUS.

Omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVI et XVIII) .

PAULUS.

Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. I) .

Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes (Galat. V) .

Si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse seipsum seducit (Ibid.) .

SALOMON.

Abominatio est Domino omnis arrogans: etiamsi manus ad manum fuerit, non erit innocens (Prov. XVI) .

Qui se iactat et dilatat, iurgia concitat (Prov. XXVIII) .

Qui sperat in Domino, sublevatur (Prov. XXIX) .

GREGORIUS.

In omne quod scit sese mens deprimat, ne quod virtus scientiae congregat, ventus elationis tollat.

Miranda quippe actio cum elatione non elevat, sed gravat.

Dum superna gratia ad altiora intelligenda ducimur, quantum subtilius levamur, tantum semper in humilitatem nosmetipsos in intellectu nostro premere debemus.

Valde quippe elata mens retunditur, si ipsi, super quem se extollit, supponatur.

Arrogantes viri inter sanctam Ecclesiam, quamvis Deum fugiendo refugiunt, eum tamen veraciter credendo confitentur. (0677B)

ISIDORUS.

De iustitiae virtute, nulla elatione superbias.

De bonis factis non extollaris, et de bono opere non glorieris.

Elatio excelsum deiecit, et arrogantia sublimes humiliavit.

Quod manifestando potes amittere, tacendo custodi.


188w 1.6210038661957 s