Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 46 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT. XLV. De elatione. <<<     >>> CAPUT XLVII. De muneribus. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0677B) CAPUT XLVI. De vita hominis.

(0677C)

CHRISTUS.

Ne cogitetis in corde vestro quid manducetis, aut quid induamini (Matth. VI) .

Nonne anima plus est quam esca (Ibid.) ?

Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore coinquinat hominem (Matth. XV) .

PAULUS.

Non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto (Rom. XIV) .

Optimum enim est, gratia stabilire cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis (Hebr. XIII) .

SALOMON.

Non affligit Dominus animam iusti (Prov. X) .

Melior est buccella panis sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum iurgio (Prov. XVII) .

IESUS SIRACH.

Initium vitae hominis, aqua et panis, et vestimentum (Eccles. XXIX).

Vita nequam hospitatur de domo in domum (Ibid.).

Melior est mors quam vita amara, et requies aeterna quam languor perseverans (Eccles. XXX) .

Omnem escam manducabit venter, et est cibus cibo melior (Eccles. XXXVI) .

Initium necessariae rei vitae hominum, aqua, ignis, et ferrum, lac et panis similagineus, mel et botrus, uvae, et oleum et vestimentum (Eccles. XXXIX) .

Haec omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur (Ibid.) .

AUGUSTINUS.

Omnis malus aut ideo vivit ut corrigatur, aut ideo vivit ut per illum boni exerceantur.


197w 0.63231587409973 s