Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 47 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XLVI. De vita hominis. <<<     >>> CAPUT XLVIII. De eleemosynis. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0677C) CAPUT XLVII. De muneribus.

(0678A)

MOYSES.

Munera excaecant oculos sapientum, et immulant verba iustorum (Deut. XVI; Eccles. XX; I Cor. II)

SALOMON.

Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas iudicii (Prov. XVII) .

Non des alieno honorem tuum (Prov. V) .

IESUS SIRACH.

Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus suis humiliant voces suas, et in tempore redditionis postulabit tempus (Eccles. XXIX) .

Ubi manus multae sunt, claude. (0678B) Quodcunque trades, numera et appende (Eccles. XLII) .

Datum vero et acceptum omne describe. Cum dederis, ne improperes (Eccles. XLI) .

AUGUSTINUS.

Adulantur frequenter, quod non ex voluntate datur: quod enim ex propria voluntate praestatur, cum omni voluntate donatur.

GREGORIUS.

Tantum ergo esse humilior quisque debet ex munere, quantum obligatiorem esse se conspicit in reddenda ratione.

Qui ergo sacros ordines tribuit, tunc ab omni munere manus excutit: quando in divinis rebus non solum nullam pecuniam, sed etiam humanam gloriam non requirit. (0678C)

IOSEPHUS.

Non debemus recusare vitae istius munus, quod dedit nobis Deus.

Si hominibus data reiiciamus, contumeliosi sumus; quanto magis servare debemus quod a Deo nostro accipimus?


171w 0.89157700538635 s