Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 48 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XLVII. De muneribus. <<<     >>> CAPUT XLIX. De tribulationibus. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0678C) CAPUT XLVIII. De eleemosynis.

(0678D)

CHRISTUS.

Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI) .

Vendite quae possidetis, et date eleemosynam (Luc. XII).

Facite vobis sacculos qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in coelis, ubi fur non aperiat, neque tinea corrumpit (Ibid.) .

EX LIBRO TOBIAE.

Melius est facere eleemosynam quam thesauros auri condere (Tob. XII) .

Qui faciunt eleemosynam et iustitiam, saturabuntur vita. (0679A)

PAULUS.

Beatius est dare quam accipere (Act. XX) .

Qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX) .

Bonum autem facientes non deficiamus: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI) .

SALOMON.

Redemptio animae viri, divitiae suae (Prov. XIII) .

Qui autem miserebitur pauperi, beatus erit (Prov. XIV) .

Qui calumniatur pauperem, exprobrat factori eius: honorat autem eum qui miseretur pauperis (Ibid.) .

IESUS SIRACH.

Conclude eleemosynam in sinu pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo (Eccles. XXIX) .

Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccato (Eccles. III) .

Non est eis bene qui assidue sunt mali, et eleemosynam non dant. (0679B)

Eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso (Eccles. XXIX) .

Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam eius ne dimittas eum vacuum (Ibid.) .

Pone thesaurum in praeceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum (Ibid.) .

Eleemosynam pauperis non fraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere (Eccles. IV) .

Animam esurientem ne despexeris, et ne exasperes pauperem in inopia sua (Ibid.) .

Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustianti (Ibid.) .

Rogationem contribulati ne abiicias, et non avertas faciem tuam ab egeno (Ibid.) .

Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram (Ibid.).

Maledicentis tibi pauperis in amaritudine, exaudietur precatio illius. (0679C)

Exaudiet autem eum qui fecit illum (Ibid.) .

Congregationi pauperum affabilem te facito (Ibid.) .

Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, ut perficiatur propitiatio tua, et benedictio tua (Ibid.) .

Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi (Eccles. XIV) .

Da pauperi et accipies: iustifica animam tuam: ante obitum tuum operare iustitiam tuam, quoniam non est apud inferos invenire cibum (Ibid.) .

Qui facit misericordiam, fenerat proximo suo (Eccles. XXIX).

Fenera proximo tuo in tempore necessitatis illius (Ibid.).

AUGUSTINUS.

In largitate enim pauperum, non spolia, sed dona requiruntur. (0679D)

Quale illud munus est quod alter cum gaudio accipit, alter cum lacrymis amittit.

Super quod ille gratulatur, ille suspirat.

Quamvis largiaris tuum, meliorem eleemosynam facis, si reddis alienum.

Alienum enim est quod habemus, si non competenter eo utimur ad salutem.

Haec enim est apud Deum grata eleemosyna quae ex vernacula exhibetur substantia, non quae ex fraudulenta praeda tribuitur.

Malunt se sua perdere largiendo, quam altena instituere componendo. (0680A)

HIERONYMUS.

Ad mensulam ubi sunt religiosi pauperes et peregrini, cum illis Christus conviva esse noscatur.

Gloria episcoporum, pauperibus providere: ignominiaque omnium sacerdotum, propriis studere divitiis.

Non sis vanus cum feceris eleemosynam indigenti, neque te meliorem illo cui feneraris aestimes.

GREGORIUS

Sunt enim qui magna diligunt, et multa ex his quae possident egenis distribuere pertractant, ut culpas suas ante Dei oculos misericordiae visceribus redimant.

Dum quaelibet necessaria indigentibus damus, sua illis reddimus, non nostra largimur.

Terrena quippe omnia servando amittimus, sed bene largiendo servamus. (0680B)

Quisquis nunc bona opera indigentibus exhibet, ea is specialiter impendit illi cuius haec amore praebuerit.

ISIDORUS.

Nulla scelera eleemosynis possunt redimi, si in peccatis quisque permanserit.

Nulla est delicti venia, quando sic praecedit misericordia, ut eam sequantur peccata.

Qui inimicum diligit, et qui lugenti affectum compassionis et consolationis impertit, aut in quibuslibet necessitatibus consilium adhibet, eleemosynam procul dubio facit. (0680C)

Quamvis quisque sit egens, nullus tamen unde tribuat egenti excusationem inopiae potest obtendere, quando ex praecepto Salvatoris etiam calicem aquae frigidae praecipiamur indigenti praebere.

Duae sunt eleemosynae: una corporalis, egenti dare quidquid potueris; altera spiritalis, dimittere a quo laesus fueris.

De rapinis alienis eleemosynam facere, non est officium miserationis, sed emolumentum sceleris.

Qui ergo iniuste tollit, iuste nunquam tribuit: nec alteri bene praebet, quod ab alieno male extorquet.

Magnum scelus est, res pauperum praestare divitibus, et de sumptibus inopum acquirere sapores potentum

Ne eligas cui miserearis, ne forte praetereas eum qui meretur accipere. (0680D)

Melior est benevolentia quam quod datur.

Qui cum tristitia manum porrexerit, fructum remunerationis amittit.

Non est enim misericordia, ubi non est benevolentia.

Non auferas alteri, unde aliis tribuas.

Nihil proficit si alium inde reficis, unde alium inanem facis.

CYPRIANUS.

Qui secundum Deum sapiens est, et eleemosynam facit, Deum credit: et qui habet fidei veritatem, servat Dei timorem.

Qui autem timorem Dei servat in miserationibus pauperum, Deum cogitat et honorat.


722w 3.6843872070312 s