Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 49 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XLVIII. De eleemosynis. <<<     >>> CAPUT L. De primitiis. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0680D) CAPUT XLIX. De tribulationibus.

(0681A)

CHRISTUS.

Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc. III) .

PAULUS.

Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei (Hebr. XII) .

In omnibus tribulationem patimur, sed non coangustamur (Act. XIV).

Aporiamur, sed non destituimur (II Cor. IV) .

Persecutionem patimur, sed non derelinquimur (Ibid.).

Deiicimur, sed non perimus. (0681B)

Semper enim mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Iesu Christi in corporibus nostris manifestetur (Ibid.) .

AUGUSTINUS.

Qui in hoc mundo flagellari non merebitur, in inferno torquebitur.

Cum enim a Domino flagellamur, si patienter accipimus, et humiliter gratias agimus; si mali fuerimus, peccatorum indulgentiam accipiemus; si autem boni, aeternam beatitudinem consequemur.

HIERONYMUS.

Qui semel recipit malum in vita sua, non eosdem cruciatus patitur in morte quos est passus in vita.

Multoque melius est stomachum dolere quam mentem.

Cavendum est vulnus quod cum dolore curatur. (0681C)

Magna misericordia est, quando peccantibus irascitur Deus.

Medicus si cessaverit curare, desperat.

GREGORIUS.

Divina dispensatione agitur, ubi prolixiora vitia, aegrotatio prolixior exurat.

ISIDORUS.

Revertens enim Deus hominem cruciat: quem peccantem deseruerat, flagellando iterum visitat.

Ordinata est miseratio Dei, quae prius hic hominem per flagella a peccato emendat, et postea ab aeterno supplicio liberat.

Electus enim Dei, doloribus vitae istius atteritur, ut perfectionem vitae futurae lucretur. (0681D)

Iustis temporalia flagella ad aeterna proficiunt gaudia: ideoque et iustus in poenis gaudere, et impius in prosperitate lugere debet.

Neque iusto, neque reprobo, Deus misericordiam abstrahit.

Bonos hic per afflictionem iudicat, ut illic remuneret per miserationem: et malos hic remunerat per temporalem clementiam, et illic punit per aeternam iustitiam.

In hac enim vita Deus parcit impiis, et tamen non parcit electis.

In illa parcet electis, non tamen parcet iniquis.

Quantum quisque aut in corpore aut in mente flagella sustinet, tantum se in finem remunerari speret. (0682A)

Dum enim multa damnabilia reprobi commisisse videantur despecti a Deo, nullo emendationis verbere feriuntur.

Gemina est percussio divina: una, in bonam partem, qua percutimur in carne ut emendemur; altera, qua vulneramur in conscientia, ex charitate, ut Deum ardentius diligamus.

Deus ideo iustum flagellat, ne de iustitia superbiens cadat.

Flagellum namque tunc delebit culpam, cum mutaverit vitam.

Omnis divina percussio aut purgatio vitae praesentis est, aut initium poenae sequentis.

Nam quibusdam flagella ab hac vita inchoant, et in aeternam percussionem perdurant. (0682B) Quamvis enim una culpa non bis percutitur, una tamen percussio intelligitur, quae hic coepta, illic perficitur: ut in illis qui omnino non corriguntur, praecedentium percussio flagellorum sequentium sit initium tormentorum.

Quibusdam, secreto Dei iudicio, hic male est, illic bene: scilicet ut dum hic castigati corriguntur, ab aeterna damnatione liberentur; quibusdam vero hic bene est, illic male: sicut diviti illi evangelico accidit.

Porro quibusdam et hic male, et illic male: quia corrigi nolentes, et flagellari in hac vita incipiunt, et in aeterna passione damnantur. (0682C)

Murmurare in flagellis Dei peccator homo non debet, quia maxime per hoc quod corripitur emendatur.

Unusquisque autem nunc levius portat quod patitur, si sua discusserit mala, pro quibus illi infertur retributio iusta.

Iusti in adversis probari se cognoscant, non deiici.

Viri sancti plus formidant prospera quam adversa: quia servos Dei prospera deiiciunt, adversa vero erudiunt.

Tunc magis sunt Dei oculi super iustos, quando eos affligi ab iniquis providentia superna permittit.

Tunc iustis gaudia disponuntur aeterna, quando praesenti tribulatione probantur.

Quantum enim in hoc saeculo frangimur, tantum in perpetuo solidamur. (0682D)

Quantum in praesenti affligimur, tantum in futuro gaudebimus.

Si hic flagellis atterimur, purgati in iudicio adveniemus.

Semper hic Deus tolerat quos ad salutem perpetuam praeparat.

Non igitur murmures, non blasphemes, non dicas: Quare sustineo mala? quia iuxta modum criminis, minor est retributio ultionis.

Qui enim in flagellis murmurat, Deum plus irritat.

Qui vero patienter adversa tolerat, Deum citius placat.

Si enim vis purgari in poena, te accusa, et Dei iustitiam lauda. (0683A)

Universa quae tibi accidunt, absque Dei non fiunt voluntate.

Iniquorum potestas super te ex Dei datur licentia.

Omnes qui tibi adversantur, Dei consilio faciunt.

Patienter leviora portabis, si graviora fueris recordatus.

Languor enim vitia excoquit, languor vires libidinis frangit.

Infirmitas gravis sobriam facit animam.

CYPRIANUS.

Nec dignus est in morte accipere solatium, qui se non cogitaverit esse moriturum.

Infirmitatem animae infirmitate corporis vincimus.

Scitisne hanc Dei esse censuram, ut qui beneficiis non emendatur, vel plagis saltem resipiscat? (0683B)

EX VITIS PATRUM.

Melius est hic persolvere poenas quam post exitum vitae huius in aeterno cruciari igne.


704w 4.840460062027 s