Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 50 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT XLIX. De tribulationibus. <<<     >>> CAPUT LI. De tristitia. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0683B) CAPUT L. De primitiis.

PAULUS.

Beneficentiae autem et communicationis nolite oblivisci (Hebr. XIII) .

Talibus enim hostiis promeretur Deus (Ibid.) .

SALOMON.

Victimae impiorum abominabiles Domino, vota iustorum placabilia (Prov. XV) .

Fili, si habes, benefac: et Deo dignas oblationes offer. (0683C) Memor esto quoniam mors non tardabit (Eccles. XIV).

IESUS SIRACH.

Immolantis ex iniquo, oblatio est maculata (Eccles. XXXIV).

Dona iniquorum non probat Altissimus (Ibid.) .

In oblationibus iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum, propitiabitur Deus peccatis (Ibid.) .

Qui offert sacrificium ex substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui (Ibid.) .

Non apparebis in conspectu Dei vacuus (Deut. XVII) .

Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi (Eccles. XXXV) .

Sacrificium iusti acceptum est, et memoriam illius non obliviscetur Dominus (Ibid.) .

Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa Deus (Ibid.) .

Bono animo gloriam redde Deo, et non minuas primitias manuum tuarum (Ibid.) .

GREGORIUS.

Magna purgatione sacrificiorum diluendae sunt culpae conviciorum.


150w 0.53836417198181 s