Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 51 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT L. De primitiis. <<<     >>> CAPUT LII. De pulchritudine. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0683C) CAPUT LI. De tristitia.

CHRISTUS.

Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit (Ioan. XVI) .

Vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. (0684A)

PAULUS.

Tristitia quae secundum Deum est, poenitentiam in salutem stabilem operatur (II Cor. VII) .

Ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi (Hebr. XII) .

SALOMON.

Cor gaudens exhilarat faciem, in moerore animae deiicitur spiritus (Prov. XV) .

Animus gaudens aetatem floridam facit, spiritus vero tristis exsiccat ossa.

IESUS SIRACH.

Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali (Eccles. XVIII) .

Omnis plaga tristitia cordis est.

Tristitiam non des animae tuae. (0684B)

Iucunditas cordis, haec vita hominis est (Eccles. III) .

Tristitiam expelle a te, multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa (Eccles. XXX) .

Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistit illi (Eccles. XXXVI) .

Ad tristitiam enim festinat mors.

Tristitia cordis flectit cervicem (Ibid.) .

Non dederis in tristitiam cor tuum, sed repelle eam a te (Eccles. XXVIII) .

ISIDORUS.

Vis autem nunquam esse tristis? bene vive.

Secreta conscientia tristitiam leviter sustinet.

Bona vita gaudium semper habet.

Conscientia autem rei semper in poena est.

Reus animus nunquam securus est. (0684C)

Sicut vestimentum tinea, et vermis devorat lignum, ita tristitia cor hominis exedit.

Cor laetum bonam valetudinem facit, viri autem tristitia arescunt ossa.


217w 1.4666538238525 s