Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 52 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LI. De tristitia. <<<     >>> CAPUT LIII. De conviviis. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0684C) CAPUT LII. De pulchritudine.

CHRISTUS.

Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam (Ioan. VI).

SALOMON.

Fallax gratia et vana est pulchritudo (Prov. XXXI) .

BASILIUS.

Pulchritudo diligenda est, fili, quae laetitiam spiritalem consuevit infundere. (0684D)

Evitemus pretiosas pulchritudines, ne omnium malorum genera in nos irrogentur.

Sapiens vir non considerat corporis decorem, sed animae.

Insipiens autem in carnalibus se detinet.

Sapiens mulierem respuit gestuosam.

Stultus autem concupiscens eam supplantatur.

Vir prudens ab imprudenti muliere avertit oculos suos.

Luxuriosus autem intuens eam, solvitur ut cera a facie ignis.

Deus non in corporis, sed in animae pulchritudine delectatur.

Illam ergo et tu dilige, in qua delectatur Deus.


103w 0.98527193069458 s