Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 53 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LII. De pulchritudine. <<<     >>> CAPUT LIV. De risu et tristitia. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0684D) CAPUT LIII. De conviviis.

(0685A)

CHRISTUS.

Cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos: et beatus eris, quia non habent unde retribuant tibi (Luc. XIV) .

Retribuentur enim tibi in resurrectione iustorum. (0685B)

PAULUS.

Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid faciatis, omnia in gloriam Dei facite (II Cor. X) .

SALOMON.

Melius est vocari ad olera cum gaudio, quam ad vitulum saginatum cum odio (Prov. XV) .

Noli avidus esse in omni epulatione, et non te effundas super omnem escam (Eccles. XXXVII) .

In multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram (Ibid.) .

Super mensam non extendas manum tuam prior, ne invidia contaminatus erubescas (Eccles. XXXI) .

Si in medio sedes, tu prior illis non extendas manum tuam, nec prior poscas bibere (Ibid.) .

Si coactus fueris in edendo multum, surge de medio et vome, et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem (Ibid.) .

In convivio vini non arguas proximum, et non despicias eum in iucunditate illius (Eccles. XXXI) .

Vir respiciens in mensam alienam, non est vita eius in cogitatione victus: alit enim animam suam cibis alienis (Eccles. XL) .

HIERONYMUS.

Ad convivium peccatoris rogatus, ad hoc ambula ut spirituales invitatori tuo praebeas cibos.

Bonarum rerum postulatio est, quando corpus eadem vult habere quae et spiritus.

GREGORIUS.

Abundare in conviviis loquacitas solet, semper enim voluptas comitatur epulas.

Cum corpus in refectionis delectatione resolvitur, cor ad inane gaudium relaxatur.

Semper epulas loquacitas sequitur, cumque venter reficitur, lingua defrenat.


234w 0.98166084289551 s