Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 54 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LIII. De conviviis. <<<     >>> CAPUT LV. De honore parentum. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0685B) CAPUT LIV. De risu et tristitia.

(0685D)

CHRISTUS.

Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V).

Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis (Luc. VI).

PAULUS.

Gaudete et perfecti estote (II Cor. XII) .

IACOBUS.

Miseri estote, lugete et plorate, risus vester in luctum convertatur, et gaudium in moerorem (Iacob. IV).

SALOMON.

Lux iustorum laetificat animam (Prov. XV) .

Cor gaudens exhilarat faciem (Ibid.) .

In moerore animae deiicitur spiritus. (0686A)

Animus gaudens, aetatem floridam facit: spiritus vero tristis exsiccat ossa (Prov. XVII) .

Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupabit (Prov. XIV) .

Quasi per risum stultus operatur scelus (Prov. X) .

Quaerit derisor sapientiam, et non invenit: doctrina prudentum facilis (Prov. XIV) .

Parata sunt derisoribus iudicia, et mallei percutientes stultorum corpora (Prov. XIX) .

IESUS SIRACH.

Fatuus in risu exaltat vocem suam: vir autem sapiens vix tacite ridebit (Eccles. XXVIII) .

AUGUSTINUS.

Laetitia saeculi vanitas, cum magna exspectatione speratur ut veniat, et non potest teneri cum venerit. (0686B)

Melior est tristitia iniqua patientis, quam laetitia iniqua facientis.

Melior est ira risu, quia per risum stulti operantur scelus.

HIERONYMUS.

Vir sapiens gravitate morum hilaritates frontis temperat.

Si felicitas eluceat, non sis iactans; si calamitas contigerit, pusillanimis non existas.

Qui temerarius est in laetitia, perennis erit in poena.

GREGORIUS.

Praesentia gaudia sequuntur perpetua lamenta.

Nemo etenim potest et hic gaudere cum saeculo, et illic regnare cum Domino. (0686C)

Si qua est praesentis temporis laetitia, ita est agenda ut nunquam amaritudo sequentis iudicii recedat a memoria.

ISIDORUS.

Habeto temperamentum in prosperis: mentem nec gaudio nec moerore commutes.

Et ad bona igitur et ad mala tempera cor tuum.

BASILIUS.

Noli dissolutis labiis risum proferre.

Amentia namque est cum strepitu ridere, sed subridendo tantum laetitiam mentis indica.

Non convenit ei qui ad perfectionem nititur iocari cum puero.

Et in laetitia parvulus, et vir perfectus in sensu.

In quibusdam te exhibe senem, in quibusdam infantem. (0686D)

Iocus autem remissam efficit animam negligentem erga Dei praecepta: et tum nec delicta sua potest ad memoriam revocare, et obliviscens ea, non se instigat ad poenitentiam.

Nullum habebit accessum cordis compunctio, ubi fuerit immoderatus risus ac iocus.


340w 2.0168399810791 s