Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 55 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LIV. De risu et tristitia. <<<     >>> CAPUT LVI. De filiis. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0686D) CAPUT LV. De honore parentum.

(0687A)

CHRISTUS ET MOYSES.

Honora patrem tuum et matrem tuam, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi (Matth. XV, Exod. XX) .

Patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed docete illos in disciplina et correctione Domini (Ephes. VI) .

Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis (II Cor. XII) .

SALOMON.

Qui affligit patrem, et fugit matrem, ignominiosus est et infelix (Prov. XIX) .

Filius sapiens laetificat patrem, filius stultus moestitia est matris suae (Rom. X) .

IESUS SIRACH.

Sicut qui thesaurizat, ita qui honorificat matrem suam (Eccles. III) .

Qui honorat patrem suum, vita vivet longiore (Ibid.).

Qui obedierit patri, refrigeravit matrem (Ibid.) .

Qui timet Deum, honorat parentes (Ibid.) .

Honora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio a Domino (Ibid.) .

Benedictio patris firmat domos filiorum: maledictio autem matris eradicat fundamenta (Ibid.) .

Ne glorieris in contumelia patris tui: non est enim tibi gloria, sed confusio (Ibid.) .

Gloria enim hominis ex honore patris sui est: et dedecus filii, pater sine honore (Ibid.) .

Fili, suscipe senectam patris tui, et ne contristes eum in vita illius: et da veniam si defecerit sensu, et ne spernas eum in tua virtute (Eccles. III) .

Eleemosyna enim patris non erit in oblivione (Ibid.).

Malae famae est qui relinquit patrem: et est maledictus a Deo qui exasperat matrem (Ibid.) .

Honora patrem tuum, et gemitus matris tuae ne obliviscaris: memento quoniam nisi per illos non fuisses.

Retribue parentibus quomodo illi tibi (Eccles. VII) .

HIERONYMUS.

Bonum est quidem post Deum amare parentes ac filios; sed si necessitas venerit ut amor parentum ac filiorum Dei amori comparetur, et non possit utrumque servari, tunc in propinquos odium, pietas in Deum est.

Honora patrem, sed si te a vero patre non separat: tandiu sis tu sanguinis copula, quandiu ille suum noverit Creatorem. (0687D)

BASILIUS.

Parentes nostros ut propria viscera diligamus, si accedere nos ad servitutem Christi non prohibuerint.

Si autem prohibuerint, nec sepulcra illorum nobis debentur.


320w 1.1784279346466 s