Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 56 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LV. De honore parentum. <<<     >>> CAPUT LVII. De divitibus et pauperibus. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0687D) CAPUT LVI. De filiis.

CHRISTUS.

Qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus (Matth. X) .

PAULUS.

Filii, obedite parentibus vestris in Domino; hoc enim iustum est. (0688A) Honora patrem, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram (Ephes. VI; Deut. V; Exod. XX) .

SALOMON.

Bonus pater relinquit haeredes, filios et nepotes (Prov. XIII).

Qui parcit virgae, odit filium suum (Ibid.) .

Qui autem diligit eum, instanter illum erudit (Ibid.) .

Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum (Prov. XVII) .

Ira patris filius stultus, et dolor matris quae genuit eum (Ibid.) .

IESUS SIRACH.

Si filii tibi sunt, erudi illos a pueritia eorum (Eccles. XIX) .

Filiae si tibi sunt, serva corpus earum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas (Ibid.) .

Ne iucunderis in filiis impiis, si multiplicentur (Eccles. XVI).

Ne oblecteris super filios, si non est timor Dei cum ipsis (Ibid.) .

Melior est unus timens Deum, quam mille filii impii (Ibid.) .

Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella (Eccles. XXX).

Qui docet filium suum, laudabitur in illo, et in medio domesticorum gloriabitur (Ibid.) .

Qui docet filium suum, in zelum mittit inimicum, et in melio inimicorum gloriabitur in illo (Ibid.) .

Non des filio potestatem a iuventute sua, et ne despicias cogitatus illius (Ibid.) .

A filiis tuis cave, et a domesticis tuis separare (Eccles. XXXII).

Filio et mulieri, fratri et amico, non des potestatem super te in vita tua (Eccles. XXXIII) .

Melius est enim ut filii te rogent, quam te respicere in manus filiorum (Ibid.) .

Utilius est sine filiis mori quam relinquere filios impios. (0688D)

Doce filium tuum, et operare in illo, ne in turpitudinem illius offendas (Eccles. XXX) .

Ne dederis alii possessionem tuam, ne forte poeniteat te (Eccles. XXXIII) .

Super filiam luxuriosam firma custodiam, ne quando faciat in opprobrium venire inimicis (Eccles. XLII) .

HIERONYMUS.

Vir sapiens quando filium suum bonae indolis amittit, non doleat quod talem perdiderit, sed gaudeat quod talem habuerit.


312w 1.0355639457703 s