Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 57 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LVI. De filiis. <<<     >>> CAPUT LVIII. De acceptione personarum. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0688D) CAPUT LVII. De divitibus et pauperibus.

(0689A)

CHRISTUS.

Dives difficile intrabit in regnum coelorum: et facilius est camelum per foramen acus intrare, quam divitem in regnum coelorum (Matth. XIX) .

DAVID.

Patientia pauperum non peribit in aeternum (Ephes. IX)

Dum superbit impius, incenditur pauper (Ibid.) .

IACOBUS.

Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni quod repromisit diligentibus se (Iacob. II) .

PAULUS.

Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed in Domino qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum (I Tim. VI) .

Qui volunt divites fieri incidunt in tentationem et in laqueum diaboli (Ibid.) .

Sicut egentes, multos autem locupletantes: tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. (0689B)

SALOMON.

Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio. (0689C)

Non proderunt divitiae in die ultionis, iustitia vero liberabit a morte (Prov. XVIII) .

Qui confidit in divitiis suis, corruet (Prov. XI) .

Custoditur iusto substantia peccatoris (Ibid.) .

Qui congregat thesauros lingua mendacii, vanus est, et impingetur ad laqueos mortis (Prov. XIII) .

Melior est pauper et sufficiens sibi, quam vir gloriosus et indigens pane (Prov. XXI) .

Qui despicit pauperem, exprobrat factori eius: et qui in ruina alterius laetatur, non erit impunitus (Prov. XII).

Qui calumniatur pauperem, exprobrat factori eius (Prov. XVII).

Honorat autem Deum, qui misceretur pauperi (Prov. XIV).

Potentes autem potenter tormenta patientur (Ibid.) .

Fortior instat cruciatio illis (Sap. VI) .

IESUS SIRACH.

Noli attendere ad possessiones iniquas: et non dixeris: Est mihi sufficiens vita (Eccles. V) .

Noli anxius esse in divitiis iniustis: nihil enim proderunt tibi in die ultionis et vindictae. (0689D)

Noli fenerari homini fortiori te: quod si feneraveris, tanquam perditum habe (Eccles. VIII) .

Qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur. (Eccles. XVIII).

Fili, ne in multis sint actus tui etiam si dives fueris, non eris immunis a delicto (Eccles. XI) .

Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia (Eccles. XIII).

Divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus eorum hilaris (Eccles. XXVI) .

Qui quaerit locupletari, avertit oculum suum (Eccles. XXVII).

Bonus dives, qui inventus est sine macula (Eccles. XXXI) .

Substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia pertransivit (Eccles. XL).

Est nequissima paupertas in ore impii (Prov. XIII) .

Laborabit pauper in diminutione victus eius, et in fine fit inops (Eccles. XXXI) .

Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt (Eccles. XI) .

Memento paupertatis in tempore abundantiae, et necessitatem paupertatis in die divitiarum (Eccles. XVIII) .

AUGUSTINUS.

Plus est pauperi videre coelum stellatum, quam diviti tectum inauratum.

HIERONYMUS.

Quantum enim maior honor, tantum maius periculum.

Cito petitur insidiis gloriosus.

Non laus est possidere divitias, sed pro Christo eas contemnere. (0690B)

Sufficit nobis de praesentibus huius saeculi angustiis cogitare.

Quid necesse est sensum ad incerta ea tendere quae aut consequi non possumus, aut cito inventa perdi?

Quandiu versamur in curis huius saeculi, et anima nostra possessionum procuratione devincta est, de Deo libere cogitare non possumus.

GREGORIUS.

Terrena altitudo confunditur, cum celsitudo coelestis aperitur.

In hoc saeculo potens quilibet si fructum non habeat bonae operationis, etiam impedimentum praestat caeteris.

In populo plus solent nomina divitum quam pauperum sciri. (0690C)

Solet enim eorum abundantia tanto magis divino timore mentem solvere, quanto magis hanc erigit diversa cogitare.

Ad maiorem dolorem mentem commovent damna maiora.

Nunquam quippe sine dolore amittitur, nisi quod cum dolore possidetur.

Quisque dum temporalia ac defectiva sequitur, occasum petit.

Qui vero superna desiderat, in oriente habitare demonstrat.

CYPRIANUS.

Poenam de adversis mundi ille sentit, cui laetitia et amor omnis in mundo est. (0690D)

Leviter ille moeret et deflet, quia male gessit in saeculo, cui non potest bene esse post saeculum.

ISIDORUS.

Divites in hac fallaci vita, dum de potentiae gloria rerum abundantiam gestiunt, repentina hora quam nesciunt, improviso exitu rapiuntur, atque absorbente profundo, cruciandi aeternis gehennae incendiis deputantur.

Quanto quisque amplius saecularis honoris dignitate sublimatur, tanto gravius curarum ponderibus aggravatur.

Quanto quisque curis mundi maioribus occupatur, tanto facilioribus vitiis premitur.

Si enim vix valet peccata animus devitare quietus, quanto magis occupatione saeculari detentus? (0691A)

Qui hoc saeculo bene imperat, sine fine in perpetuum regnat, et de gloria saeculi huius ad aeternam transit gloriam.

Qui vero regnum prave exercent, propter vestem fulgentem, et nitorem lapillorum, nudi et miseri ad inferna torquendi descendunt.

Pro malitia plebis etiam reges mutantur: et qui ante videbantur esse boni, accepto regno fiunt iniqui.

Quosdam superbos divites copia rerum facit elatos.

Non sunt opes in vitio, sed voluntas.

Nam crimen in rebus non est, sed in usu agentis.

Bonis bene utuntur, qui divitias sibi concessas in rebus salutaribus perfruuntur. (0691B)

Bonis male utuntur qui aut iuste pro temporali lucro iudicant, aut aliquid boni pro vanae gloriae appetitu faciunt.

Malis male utuntur qui noxias cogitationes operibus pravis perficiunt.

Bene malis utuntur qui luxuriam carnis coniugali honestate restringunt.

Graviter in Deum delinquunt qui divitiis a Deo concessis non in rebus salutaribus, sed in usibus pravis utuntur.

Cave honores quos sine culpa tenere non potes.

Sublimitas honorum, magnitudo scelerum est.

Hoc habet tamen bonum possessio praesentium rerum, si vitam reficiat miserorum; propter hoc tentatio est mundi lucrum. (0691C)

Tantoque maiora supplicia in futuro dabunt, quantum et ipsa maiora sunt.

Diu enim cum rebus nostris durare non possumus, quia aut nos illas moriendo deserimus, aut illae nos morientes deserunt.

Potestas cito ruinam patitur.

Nunquam mentis requiem habet qui curis terrenis se subdit.

Semper requiem mentis habebitis, si ante mundi curam reliqueritis.

Valde rarum est, ut qui divitias possident, ad requiem tendant.

Est elatio pauperum quos nec divitiae elevant, et voluntas in eis sola superbia est. (0691D) His etsi opes desunt, propter mentis tamen tumorem, plus quam superbi divites condemnantur.

Potentes si iracundi sunt, vinum non bibant, ne cum biberint, obliviscantur sapientiae.

Paucis praeesse natura dedit, pluribus obtemperare.


Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LVI. De filiis. <<<     >>> CAPUT LVIII. De acceptione personarum.
925w 4.9465439319611 s