Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 58 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LVII. De divitibus et pauperibus. <<<     >>> CAPUT LIX. De itinere. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0691D) CAPUT LVIII. De acceptione personarum.

(0692A)

MOYSES.

Non accipias personam nec munera: nulla erit distantia personarum: ita parvum audias ut magnum. (Deut. XVI et Exod. X).

PAULUS.

Gloria autem et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco (Rom. II) .

Non est enim personarum acceptio apud Deum. (0692B)

Si personam hominis non accipit, non est personarum acceptor (Rom. II, et Col. III) .

Qui timet et operatur iustitiam, acceptus est illi (Act. X).

SALOMON.

Accipere personam impii, non est bonum, ut declines a veritate iudicii (Prov. XVIII) .

Qui dicit impio: Iustus es, maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus: et qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio (Prov. XXIV).

Qui cognoscit in iudicio faciem, non facit bene (Prov. XXVIII).

IESUS SIRACH.

Non accipias personam ut delinquas (Eccles. XLII) .

Non resiste contra faciem potentis (Eccles. IV) .

Sicut abominatio est superbo humilitas, sic exsecratio divitis in paupere (Eccles. XIII) .

Substantiae superbi eradicabuntur, et domus quae nimis locuples est, annulabitur superbia.

HIERONYMUS.

Aequum iudicium est, ubi non personae, sed opera considerantur.

GREGORIUS.

Quid vero apud Deum vilius est quam honorem apud homines servare, et interni testis oculos non timere?

ISIDORUS.

Non est persona in iudicio consideranda, sed causa. (0692C)

Plus venerantur homines in hoc saeculo pro temporali potentia, quam pro reverentia sanctitatis.

Suspiciunt enim quod magis sunt divites: et quod homines sunt, omnino non respiciunt.

Causam respice, non personam.


224w 1.1391170024872 s