Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 59 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LVIII. De acceptione personarum. <<<     >>> CAPUT LX. De sensibus. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0692C) CAPUT LIX. De itinere.

(0692D)

CHRISTUS.

Intrate per angustam portam, quia lata et spatiosa est via quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam (Matth. VII) .

Quam angusta est via et difficilis quae ducit ad vitam, pauci sunt qui inveniunt eam (Ibid.) .

PAULUS.

Videte itaque quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes (Ephes. V) .

Gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur (Hebr. XII) .

SALOMON.

Non delecteris semitis impiorum, nec tibi placeant viae malorum (Prov. IV) .

Iustorum autem semitae, quasi lux splendens, procedunt et crescunt usque ad perfectum diem (Ibid.) .

Via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruunt (Ibid.).

Oculi tui recta videant, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos (Ibid.)

Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viae tuae stabilientur (Ibid.) .

Averte pedem tuum a malo: vias enim quae a dextris sunt, novit Dominus (Ibid.) .

Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus illius considerat (Prov. V) .

Iter autem impiorum decipiet eos (Prov. XII) .

Vir prudens diriget gressus (Prov. XV) .

Dum placuerint Domino viae hominis, inimici quoque eius convertentur ad pacem (Prov. XVI) .

IESUS SIRACH.

Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam (Eccles. IX) .

Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te (Eccles. VIII) .

In via ruinae non eas, et non offendas in lapides (Eccles. XXXI).

ORIGENES.

Melius est enim perfectam vitam quaerenti in itinere mori, quam nec proficisci quidem ad perfectionem quaerendam.

GREGORIUS.

Stultus viator est qui, in itinere amoena prata conspiciens, obliviscitur quo tendebat.

Inoffenso pede iter nostrum agitur, si Deus ac proximus integra mente diligatur.


263w 0.89714384078979 s