Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 60 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LIX. De itinere. <<<     >>> CAPUT LXI. De servis et dominis. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0692D) CAPUT LX. De sensibus.

(0693C)

CHRISTUS.

Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. (0693D) Si autem nequam, etiam corpus tuum tenebrosum erit (Luc. XI) .

PAULUS.

Unusquisque in suo sensu abundet (Rom. XIV) .

Non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sui sensus, tenebris obscuratum habentes intellectum (Ephes. IV).

IESUS SIRACH.

Bonus sensus usque in tempus abscondit verba eius, et labia multorum enarrabunt sensum eius (Eccles. I).

Honor et gloria in sermone sensati (Eccles. V) .

Lingua vero imprudentis subversio est ipsius (Ibid.) .

Si videris sensatum, evigila ad illum (Eccles. VI) .

Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus.

Non est sensus ubi abundat amaritudo (Eccles. XXI) .

Amictus corporis, et risus dentum, et ingressus hominis enuntiant de illo (Eccles. XVI) .

In labiis sensati invenitur gratia (Eccles. XXI) .

Tacitus et sensatus honorabitur. (0694A)

Serva ab insensato, ut non modestiam habeas (Ibid.).

Deflecte ab insensato, et invenies requiem, et non exacerbaberis in stultitia illius (Eccles. XXII) .

Pungens oculum deduxit ad lacrymas: et qui pungit cor, profert sensum (Ibid.) .

In medio insensatorum serva verbum temporibus (Ibid.).

Ab uno sensato inhabitabitur patria, et a tribus impiis deseretur.

In praeceptis Dei cogitatum habe.


193w 0.91224503517151 s