Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 61 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LX. De sensibus. <<<     >>> CAPUT LXII. De consortio bonorum et malorum. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0694A) CAPUT LXI. De servis et dominis.

(0694B)

CHRISTUS.

Beati servi illi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes (Luc. XVIII) .

Nemo potest duobus dominis servire; aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhaerebit, et alterum contemnet (Matth. VI) .

PETRUS.

Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis (I Petr. II).

PAULUS.

Dominus autem spiritus est; ubi autem spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III) .

Quicunque sunt sub iugo servitutis, dominos suos omni honore dignos arbitrentur (I Tim. VI) .

Domini, quod iustum est et aequum servis praestate, scientes quoniam et vos Dominum habetis in coelo (Ibid.) .

Unusquisque quodcunque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber (Ephes. VI) .

SALOMON.

Servus sensatus dominabitur filiis stultis, et inter fratres haereditatem dividet (Prov. XVII) .

Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet illum contumacem (Prov. XXIX) .

IESUS SIRACH.

Non laedas servum operantem in veritate (Eccles. VII) .

Servus sensatus quasi anima tua dilectus sit (Ibid.).

Non defraudes servum tuum sensatum, neque inopem derelinquas illum (Eccles. X) .

Servo sensato liberi serviunt, et inscius non honorabitur (Eccles. XXXIII).

Cibaria et virga, et onus asino: panis et disciplina, et opus servo (Ibid.) .

Iugum et onus curvant cervicem duram, et servum inclinant operationes assiduae (Ibid.) .

Servo malevolo tortura et compedes, mitte illum in operationem, ne vacet (Ibid.) .

Si tibi est servus fidelis, sit tibi quasi anima tua, et quasi fratrem sic eum tracta (Ibid.) .

Si laeseris servum iniuste, in fugam convertetur (Ibid.).

Laxa manus servo, et quaeret libertatem (Ibid.) .

Melior est subiecta servitus quam elata libertas (Eccles. XXXIII).

In opere constitue servum tuum, sic enim condecet illum (Ibid.) .

HIERONYMUS.

Quid maius potest praestari servo quam esse cum domino? (0695A)

Satis dives est qui pane non indiget.

Nimium potens est qui servire non cogitur.

ISIDORUS.

Unus enim Dominus aequaliter et dominis et servis fert haereditatem.

CYPRIANUS.

Qualem cupis erga te esse Dominum, talis esto ipse contra servum tuum.


317w 1.2090480327606 s