Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 62 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LXI. De servis et dominis. <<<     >>> CAPUT LXIII. De amicitia et inimicitia. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0695A) CAPUT LXII. De consortio bonorum et malorum.

(0695B)

PAULUS.

Rogamus vos, fratres, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate (II Thess. III) .

Discedant ab iniquitate omnes qui invocant nomen Domini (II Tim. II) .

Iustum igitur et valde iustum est separare eum qui salvari vult ab eo qui non vult. (0695C)

SALOMON.

Fili mi, si te lactaverint peccatores, non acquiescas eis (Prov. I) .

Ne aemuleris hominem iniustum, nec imiteris vias eius (Prov. II) .

IESUS SIRACH.

Discede ab iniquo, et deficient mala abs te (Eccles. VII) .

Viri iusti sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio (Eccles. IX) .

Pondus super se tollit, qui honestiori se communicat: et ditiori te ne socius fueris (Eccles. XIII) .

Quemcunque cognoveris observantem timorem Dei, assiduus esto illi (Eccles. XXXVII) .

AMBROSIUS.

Sanctorum vita caeteris vivendi norma est.

GREGORIUS.

Qui cum sancto viro adhaeret, ex eius assiduitate et usu locutionis exemplum operis boni accipit, ut accendatur in amorem charitatis.

Qui alios ad iniquitatem suadendo pertrahunt, in semetipsis ministerium daemonum ob iniquitatem suscipiunt, quamvis per naturam daemones non sint.

Sancta enim Ecclesia in carnalibus ampla est, in spiritualibus angusta.

Neque enim valde laudabile est bonum esse cum bonis, sed bonum esse cum malis. (0695D)

Sicut enim gravioris culpae est inter bonos bonum non esse, ita immensi praeconii est bonum etiam inter malos bonum exstitisse.

ISIDORUS.

Sicut enim optandum est ut boni pacem habeant ad invicem, sic optandum est ut mali ad invicem sint discordes.

Hi qui supernam patriam desiderant, non solum malorum mores sed et consortia fugiant.

Si fueris socius conversationis bonorum, eris et virtutis eorum.

Similis enim simili coniungi solet.

Periculum vere est vitam cum malis ducere, perniciosum est cum his qui pravae voluntatis sunt sociari. (0696A)

Melius est habere malorum odium quam consortium.

Sicut multa bona habet communis vita sanctorum, sic plura mala affert societas malorum.


297w 1.9473950862885 s