Defensor_Locociagensis_cps2, Scintillae, p1, 63 
Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LXII. De consortio bonorum et malorum. <<<     >>> CAPUT LXIV. De consiliis. hide dictionary links

PROLOGUS.


(PL 88 0696A) CAPUT LXIII. De amicitia et inimicitia.

(0696B)

CHRISTUS.

Vos amici mei estis, si feceritis quae praecipio vobis (Ioan. VI).

PAULUS.

Finis autem praecepti est charitas de corde puro, conscientia bona et fide non ficta (I Tim. I) .

IACOBUS.

Amicitia huius mundi inimica est Deo (Iacob. IV) .

Quicunque ergo voluerit esse amicus saeculi huius, inimicus Dei constituetur (Ibid.) .

SALOMON.

Ne dicas amico tuo: Vade et revertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare (Prov. II) .

Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam (Prov. III) .

Qui despicit amicum suum, indigens corde est (Prov. XI).

Amici divitum multi. (0696C) Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo non reveles (Prov. XIV).

Sicut qui mittit lanceas et sagittas in mortem, sic vir qui fraudulenter nocet amico suo (Prov. XXVI) .

Noli fieri pro amico inimicus proximo (Ibid.) .

IESUS SIRACH.

Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos (Eccles. VI).

Si possides amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas illi (Ibid.) .

Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis (Ibid.) .

Est amicus qui egreditur ad amicitiam. (Ibid.)

Est autem amicus socius mensae, qui non permanebit in die necessitatis.

Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi aequalis, et in domesticis tuis fideliter aget (Eccles. VI) .

Ab amicis tuis attende, et ab inimicis tuis separare.

Amicus fidelis, protectio fortis (Ibid.) .

Qui autem invenit illum, invenit thesaurum. (0696D)

Amico fideli nulla est comparatio (Ibid.) .

Amicus fidelis medicamentum vitae est et immortalitatis (Ibid.).

Qui metuunt Dominum, inveniunt amicum fidelem (Ibid.).

Non derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi (Eccles. IX) .

Vinum novum amicus novus: si veterascit, cum suavitate bibes illud (Eccles. XI) .

Non omnem hominem inducas in domum tuam (Eccles. XI).

Multae enim sunt insidiae diaboli dolosi (Ibid.) .

Non agnoscitur in bonis amicus, et non absconditur in malis inimicus (Eccles. XII) .

Amico et inimico noli narrare sensum tuum, et si est tibi delictum, noli nudare: audiet enim te, et custodiet te; et quasi defendens peccatum, odiet te (Eccles. XIX).

Audisti verbum adversus proximum tuum, commoriatur in te, fidens quoniam non te disrumpet (Ibid.).

Corripe amicum, ne forte non intelligat te, et dicat: Non feci: aut si fecit, ne iterum addat facere. (0697B)

Qui conviciatur amico, is dissolvit amicitiam (Eccles. XXII) .

Ad amicum etiam si produxeris gladium, non desperes: est enim regressus ad amicum (Ibid.) .

Si humiliaverit se coram te, et a facie tua absconderit se, unanimem habebis amicitiam bonam (Eccles. V) .

Amicus si apparuerit os triste, ne timeas (Eccles. XXII) .

Amicum salutare non confundaris, a facie illius non te abscondas: et si mala tibi obvenerint per illum, sustine (Ibid.) .

Beatus qui invenit amicum verum (Prov. XV) .

Qui denudat arcana amici, perdit fidem, et non inveniet amicum ad animam suam (Eccles. XXVII) .

Denudare autem amici mysteria, desperatio est animae (Ibid.) .

Cum amico tuo confirma verbum, et fideliter age cum illo, et omni tempore invenies quod tibi necessarium est (Eccles. XXIX) .

Est amicus solo nomine amicus (Eccles. XXXVII) .

Non obliviscaris amici tui in animo tuo, et non immemor sis illius in operibus tuis (Ibid.) .

Qui timet Dominum, habebit amicitiam bonam: quoniam secundum illum erit amicitia illius (Eccles. VI) .

Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus tracta (Eccles. IX) .

Non credas inimico tuo in aeternum (Eccles. XII) .

Sicut enim aeramentum aeruginabit malitia illius (Ibid.).

In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur, ut subvertat te in foveam (Ibid.) .

In oculis tuis lacrymatur inimicus, et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas.

Caput suum movebit, et multa susurrans commutabit vultum suum. (0697D)

In oculis tuis lacrymatur inimicus, et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine (Eccles. XII) .

Si incurrerint tibi mala, invenies illic inimicum tuum priorem (Ibid.) .

Peccator turbabit amicum, et in medio pacem habentium immittit inimicitiam (Eccles. XXVIII) .

Non statuas inimicum tuum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam (Eccles. XII) .

AUGUSTINUS.

Malevolus vero animus contristatur, si eius inimicus correptus evaserit.

HIERONYMUS.

In amicis enim non res quaeritur, sed voluntas.

Sanctus amor impatientiam non habet, falsus amor cito opprimitur. (0698A)

Quos charitas iungit, terrarum longitudo non separat.

GREGORIUS.

Tunc enim veraciter fideles sumus, si quod verbis promittimus, opere adimplemus.

Qui enim inimicum gladio non potest persequi, persequatur oratione.

ISIDORUS.

Tunc vere amicus amatur, si non pro se, sed pro Deo ametur.

Qui enim intemperanter amicum amat, pro se magis illum, non pro Deo amat.

Saepe per simulationem amicitia colligitur, ut qui non potuit aperte decipere, decipiat fraudulenter. (0698B)

Tunc quisque magis fit pietati divinaeque iustitiae contrarius, cum despicit amicum aliqua adversitate percussum.

Unde enim adversa procedunt, amicus fraudulentus detegitur, statimque despicit quem se diligere simulavit.

Amicitia certa nulla vi excluditur, nullo tempore aboletur: ubicunque se verterit tempus, illa firmissima est.

Rari sunt amici, qui usque ad finem existant chari.

Quos enim aliqui conglutinatos charitate habuerunt, postquam ad culmen honoris venerint, amicos habere despiciunt.

Illa vera amicitia est, quae nihil ex rebus amici quaerit, nisi solam benevolentiam, scilicet, ut gratis amet amantem. (0698C)

Plerumque amicitia ex necessitate vel indigentia nascitur, ut sit per quem quisque quod desiderat, consequatur.

Ille autem veraciter amicitiam quaerit, qui nihil agendo eam appetit.

Nam illa ex inopia brevis et fucata, ista pura atque perpetua.

Non sis levis in amicitia tua, retine semper eam in vinculo charitatis.

Qui amicum fidelem perdiderit, tunc sentit quid boni habuerit, postquam habere desierit.

Melius est inimicitias hominum infidelium subire perpetuas, quam Dei offensam amicitiis noxiis provocare.

Si ceciderit inimicus tuus, noli gratulari. (0698D)

Non laeteris super inimici interitum, ne superveniant in te similia.

Qui enim gaudet inimici casu, cito incidit in illum.


Defensor Locociagensis, Scintillae, p1, CAPUT LXII. De consortio bonorum et malorum. <<<     >>> CAPUT LXIV. De consiliis.
905w 4.0952711105347 s